DONALDVS DE VIRODe decretis Americanis
Boreoamerica. Praeses Donaldus Trump primo aditu uirus coronarium non ut minas aduenientes aspexit, sed modo ut incommodum alienum: nunc tamen, postquam semet examinauit, metum uniuersalem reuera concepit atque rem publicam ad rem adaequauit. Is Praeses enim a senatu milliardorum dollarorum DCCC rogauit, ut hac et futuris septimanis omnia apparare liceat: primum uero ciues omnes fauendi sunt pecunia, rursus item nosocomia instruenda sunt, quae non modo in terra, sed etiam in mari nauibus apparanda uidentur. Auxilium magnum etiam de locationibus ac faenerationibus praebebitur. Quod hostile uirus is Praeses "Sinense" nominauit: "Nec odio ethnico appellatum, sed oportunissime". Scripsit Andreas Nouocomensis
|