Annus
2 0 2 0


CLAVSVRA LONGOBARDORVM

Consilia Italica

contagio.jpg

"Nos sumus Comenses, qui fuimus ante Rudini" Ennius scriberet. Atqui me, qui Nouocomensis sum, contagionem coronariam attigisse fauente sorte non puto. Attamen Gallia Cisalpina male uersatur, ac maxime Longobardorum prouincia, quae morbo adficitur prima adeo ut regione ipsa exire nondum liceat: Mediolanum ac Venetia uiro affectantur, sicut ciuitates XIV aliae in regionibus Septentrionalibus et Longobardia fere tota ab Austro ad Boream. Tertia pars Italiae demum excluditur, ne malum finibus exeat: milionum XV hominum concluduntur, quod in tota Italia magis quam milia V hominum morbo contaminantur. Ipsis in locis nullum agere licet negotium, nec in ludis neque in theatris neque in tabernis.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae