Annus
2 0 2 0


DE FRATRVM CONIVRATIONE

Seditio Arabica

Salman.jpg

In regno Arabico princeps Mahammed bin Salman fratrem consobrinumque suum comprehendi iussit: ambo enim nobiles inter se conspirabant atque coniurationem iam in principem habebant. Alter ut diximus frater eius principis, alter tamen filius ministri Internorum Arabici, qui ambo ad regnum adspirare poterant: nam is princeps anno MMXVII de ambitu inimicos suos, qui uere familiares sunt, accusauit, ne regnum appeterent. Patruelem eius tandem hodie e solio omnino eripit, qui tamen domi insinuabat.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae