VIRVS IN ORBEDe sententiis ultimis
Virus coronarium nunc milia centum hominum in toto orbe contaminauit, quorum quinquaginta milia reualuerunt atque milia III perierunt, cum inter ciues Sinenses contagium comminueretur. Exteros tamen incolas -Italicos, Austrocoreanos atque Persicos summe- morbus amplissime attigit, qua de causa quaestores rei argentariae uniuersali L milliardorum dollarorum ad pestilentiam debellandam praebuerunt. "Viri aspersionem ac diffusionem continere possumus, quod nobis instrumenta sunt apta" praefectus ad salubritatem uniuersalem Ghebreyesus pronuntiauit: nouis enim nationibus curae sunt infecti, quarum Francogallia Germaniaque primores sunt. Scripsit Andreas Nouocomensis
|