Annus
2 0 2 0


MIGRATIONES TVRCAE

Consilium Turci consulis

Turcia.jpg

Turca administratio fere decennium in rebus migratoriis habendis Europaeis magni momenti fuit: nam Turcorum magistratus bene nationem ad migrantes gerendos comparabant atque migrationum uim partim ab Europa excluserunt; quare migrantes permulti in Turcorum finibus immanserunt. Consocietati Europaeae minimae curae fuere migrantes ipsi, qui secus cura apud Turcos uiuebant: nunc tamen a finibus expellentur, quod is consul Erdogan eos tamquam ultionem praemittet, qui sententia sua Europaeos fedifragos mactent. Consulem ipsum enim minime adiuuarunt ipsi primores Europae, cum milites XXXIV necati sint ad fines Syriacos: milia adhuc centum hominum effugerunt, qui Europam "inuadent".

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae