VENENVM PERSICVMVirus coronarium Persarum
Venenum coronarium ut saepe rettulimus multos attigit et ciues et pagos: Sina, Austrocorea Italiaque uiro afficiuntur ac maxime contaminantur, sed hae non modo morbo flectuntur; cum ciuium nemo pronuntiasse uideatur, Persia maiore ui morbum passa est: sunt enim CC circiter ciues quorum exitium propter uirus coronarium factum est. Quod interituum ratio more solito prope unum hominem in quinquaginta attingit, nec uero diuinari quoti aegroti sint possumus, quorum numerus sine dubio maximus est. Actuarius reipublicae Boreoamericanae Michael Pompaeus auxilium adlatum suggestumque suum adnuntiauit, qui uere se adiuturum fauente consule Persico ciues contaminatos Persarum protulit; responsum tamen nos celat. Scripsit Andreas Nouocomensis
|