WEINSTEINDamnatio in magnatum
Χορηγός Boreoamericanus Weinstein, qui primus inter pares fuit in certamine Oscariano annoque MXMXCIX pro optima pellicula praemio dignus eligitur, iam anno MMXVII uiolationis muliebris recidiuae accusatus est: nunc tamen praetor Nouae Eburaci eum damnauit quod illum reum probauit; is Weinstein XXV annorum in uinculis condemnabitur. Qui stupra muliebria permulta perpetrauisse uidetur: LXXX enim mulieres impudicitiam eius recusauerunt, quarum nonnullae celeberrimae sunt, sicut illa Uma Thurman; puellas praeterea nondum praetextatas is Weinstein improprie gessit, quae eum detulerunt. Custodia attamen adhuc incerta est ipsi χορηγῶι, quia ipse aduocatus Rotunno de poena eius pugnaturam esse semet indicauit. Scripsit Andreas Nouocomensis
|