VENENVM EXTRA SINAMPropago maxima morbi
Virus coronarium iamdiu Sinenses ciuitates ac incolas adfecit: intra fines Sinenses enim LXX milia hominum morbo infecti sunt atque milia duo perierunt, qui numerus nondum decrescit immoque auctus est. Plaga attamen ut diximus non modo Sinenses incolas, sed etiam multarum nationum afficit: antea modo Boreoamerica, Canada aliaeque inficiebantur, nunc uero Italia ac Austrocorea damnum summum acceperunt. Austrocoreani nam ciues D morbo attinguntur, quorum nullus adhuc perisse existimatur; in secundis inter Italicos fines iam XL homines uiro inficiuntur atque duo senes modo interierunt, quorum iam pulmones male uersabant. Metus autem ubique diffunditur ac morbi propagines in nationibus XXVI monstrantur. Scripsit Andreas Nouocomensis
|