Annus
2 0 2 0


EVTHANASIA LVSITANA

De diuerso edicto

euthanasia.jpg

Sicut multae iam adminsitrationes Europaeae, Lusitana quoque legem suam de euthanasia comparare connititur ac patres iam senatusconsulum de re habuerunt, ut sententiae proferantur atque de re comitiali potestate suffragium ferre liceat: iussu populi igitur adnotationes conscriptae sunt de lege faciunda atque futuros dies in comitio ciues suffragabuntur. Catholica tamen pars rem minimum comprobat immoque uero exprobrauit seuere: multi enim ad fora descenderunt ut disssensum suum demonstrarent atque "ad maiorem curam" exhortarent, minime ad consensum adipiscendum. Res demum incerta est, atqui senatores forsit edictum utcumque apparabunt.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae