| 
 ABSOLVTIO TVRCASententia de seditiosis

 
Intra fines Turcos seditiosi saepe non bene se habent, quod consul Turcorum Herdogan eos etsi incruentos maxime uexat opprimitque: sunt tamen qui eum oppugnant, quamuis non sine uolnere exstent. Seditiosus grex qui anno MMXIII apud Hortos Gezenses contra consulem ipsum dixerunt longissimum post iudicium demum absoluuntur: in uinculis attamen nonnullos annos ipsi remanserunt, qui modo iura quae dicimus "humana" sibi ac aliis ciuibus anquirere studebant conabanturque. Nouem demonstrantes, qui incruentam pugnauerunt pugnam, donec a uinculis soluuntur, quorum princeps fuit Kaval Osman: ei enim Societas Europae nonnulla connixa est sed, inauditis obiurgiis, octauum post annum conseruatur; quod certe non saepius sub oculis est.   Scripsit Andreas Nouocomensis 
     
 
 |