Annus
2 0 2 0


VIOLATIO MVLIEBRIS

Coactio Indica

indiastupri.jpg

Apud prouinciam Indicam "Gujarat" scelus in mulieres adhuc perpetratur ac nonnullae discipulae collegii feminini ad loca secreta coguntur ad infamem examinationem: magistri enim illius collegii forsit non plura de purgationibus menstruis nouere atque LXX puellas ad pudenda inspiecienda examinandaque in latrinas amouere. Menstruum ideo in Indicis locis pudorem parit -atqui intra fines Indicos primi medici sapientesque inueniuntur-, quod non modo pudicitiam excitat, sed etiam horrorem in puellis erudiendis: nam ipsae discipulae iussu populi ad ludum conuenire in menstruis temporibus nequibunt. Quod demum inhumanum uidetur atque querellas permultas in loco genuit.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae