DE MONTE PVRGANDOPurgamenta circa superos
Nepalia. Terra Nepaliensis supremum montem in toto orbe intra fines suos continet: mons Euerest enim, quamuis charta topogaphica interrialis non bene comperiri sinat, Nepaliensis est atque Nepaliensium cura est. Mundities re uera haut semper nec in montibus summis reperitur, adeo ut purgamentum administrationi ipsi curae sit: multum turpitudinis in monte inuenitur ac hoc omne nectandum est. Quod tamen difficillimum motu est:
nam moles turpitudinum maxima est, sicut moles rerum latarum ab exploratoribus, qua de causa multa in culmine relinquuntur. Scripsit Andreas Nouocomensis
|