DE OECOLOGIA IN MEDIVM FERENDAEuropaea oeconomia se mutabit
Bruxellae. Pristinus minister primarius Italicus Paulus Gentiloni, iam procurator rei argentariae Europaeae factus est, sermonem suum de oecologica oeconomia exposuit, ut res melius se haberent de natura summopere praeseruanda: "Nobis uere decennia pristina concertandum erat nonnullis periclis, quae et nunc nos opprimunt; quibus tamen hoc addendum putamus: permutatio aeris. Nam ferendum hoc omne palam est, atqui nonnulli sunt primarii ministri consulesque totius orbis, qui non bene comperiunt contemplantue illud. De rei argentariae firmitudine omnes praedicunt, qui certamina nostra hodierna coniuent." Dum attamen de rebus aetheriis dicebat, is Paulus Gentiloni de flexilibus modis in rebus oeconomicis regendis, quae si haut molliter gerendae uidentur, attamen uariis modis colendae sunt. Permutatio aeris ac tempestates maximi momenti tamen omnibus sunt, quod ille procurator re uera indicauit: de finibus uerborum incertum est. Scripsit Andreas Nouocomensis
|