SEIVNCTIO SINENSISSinenses male uersantur
Virus coronarius, quod iam mense superiore potentiam suam ostendit et intra Sinenses fines et extra limites: ciuium Sinensium enim milia XIV ipsa pestilentia patiuntur ac bis centum circiter iam perierunt; morbus ideo consules permultos administrationesque metu intraxit, quoniam malum Sinense re uera multis periculi est. Demum in Boreoamericana terra ac Canadensi Britannicaque nonnulli morbi ui attacti sunt.
Diebus superioribus iam itinera Sinensia et adeuntibus et exeuntibus denegata sunt: seiunctio igitur Sinensis incepit, quae Sinensibus quoque intra extera moenia contigit. Australiensis exempli gratia administratio Sinenses in finibus sitos re uera segregauit.
"Morbus non sum" sententia noua ait: odium ethnicum tamen partum est in Sinenses (et intra fines Italicos), quod ipsi dimicare uolunt.
Consules attamen Iaponicus et Boreoamericanus Donaldus Trump Sinenses magnopere adiuuerunt atque ciues Sinenses intra fines suos minime segregauerunt. Scripsit Andreas Nouocomensis
|