RESPONSVM PALAESTINVMDe Abu Mazen consulis uerbis
Diebus superioribus, ut nosmet ac diurnarii multi scripsere, is Donaldus Trump ac Beniaminus Netanyahu foedus nouum de rebus Palaestinensibus praebuerunt: quod forsit Palaestinis non malum est, nisi de ciuitate Ierusalem nihil cederetur. Is enim primarius minister Palaestinus Abu Mazen de foedere faciundo male dixit: "Nihil longius erit inter nos et Boreoamericanos Iudaeosque! Quod me meminerint nolo: quem Ierusalem gratis cessit!" addidit ideo is Abu Mazen: "Boreoamericanos uel socios uel pacificatores umquam nolo, qui socii nostri non sunt". Hostes igitur Palaestini Israelis erunt, sed Arabia socios suos minime relinquet, ut rex Arabicus dixit. Bellum ideo non consistet ac Iudaei iam, ut ante diximus, arma apparauerunt. Scripsit Andreas Nouocomensis
|