Annus
2 0 2 0


PRAESIDVM CONSILIVM

De nuntio Boreoamericano

trump.jpg

Praeses Boreoamericanus Trump consilium suum recentius de rebus Iudaeis in contione hodierna exposuit. Primum praesidis sententiam et is Netanyahu Iudaeus comparauit ac demum de clamoribus seditionibusque Palaestinis aliquid noui excogitatur: Praeses Trump rem publicam Palaestinam creari auspicatur et se adiuturum esse pollicitus est, una cum praeside Netanyahu. Ierusalem attamen non ceditur: caput erit igitur Israelis reipublicae apud praesides Iudaeorum ac Americanum, qui ciuitatem nec partim tradere aliis uolunt; addidit ille Netanyahu "Palaestinis senatusconsultum ultimum est". "Nullus tamen ciuis Palaestinensis a sedibus suis amouetur atque antiquioris Palaestinae quinta pars ciuibus ipsis diducetur" praeses Trump nuntiauit. Is donec praeses Trump Iordaniae Citerioris regiones sub Iudaeorum potestatem se diducturum pronuntiauit: militiae interea Iudaeae ad prouinciam praemittuntur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae