VENENVM DIFFUNDITUR Sinensis morbus latius aspergitur
Morbus coronarius Sinensis iam septumanas duas per prouincias expanditur: diebus enim superioribus lues tam multos attigit, ut administratio Sinensis C fere homines perisse nuntiaret. III milia hominum praeterea uirus polluit atque VI milia morbi suspicio infecit peregrinique ideo prouincias Sinenses relinquere sequuntur. Quae pestilentia maxime in regionibus internis euenit, ubi summe lues conflagrauit: apud prouinciam "Hubei" XIV centena uenenum adfecit.
"Wuhan" ciuitas, quae caput illius prouinciae est, hominum miliones XI continet, quorum contaminatio uere multis curae est. Hospitia interea noua iussu populi instruentur septimanis futuris, ut auxilium omne ciuibus conferatur: nam administratio Sinensis uirus omni ui delere studet. Scripsit Andreas Nouocomensis
|