IMPETVS SYRIACVSJihadistarum proelium
Bellum Syriacum iam ab anno MMXI sequitur atque centena milia hominum periere post primum impetum jihadistis ductum illo tempore, quorum numero XL saltem Syriacorum milites hodie interfuerunt. Ipsius administrationis Syriacae legati nuntium publice rettulerunt: nam autoraedae incendiariae in milites ipsos conflagrauerunt ac eos interfecere apud prouincias Septentrionales, quas pueri mulieresque maiore parte incolunt. Ibi attamen magno spatio jihadistae castra sua colunt. Administratio tamen Syriaca atque Sarmatica multos deleuere pagos, qua de causa Consociatio Europaea multationes in eos detinet. Magis magisque ciues male se habent, quoniam singulus in tribus aedes suas uastatas uidit. Scripsit Andreas Nouocomensis
|