TEMPESTAS "GLORIA" LITORA CELEBERRIMA DESTRUITProcella delevit omnia
Procella nomine "Gloria" vexavit oras Catalanas (et non tantum illas, sed etiam alias attigit)atque diebus xx, xxi, xxii mensis Ianuarii etiam vastavit
celebrata litora Barcinonensia.
Litora illius "Barcelonetae" litora vere sunt praeclarissima urbis Barcinonae, quo
vere et aestate magnus numerus viatorum voluptariorum se congregatur ad
apricandum, ad natandum et ad ludendum.
Tempestas erodit magnas partes litorum et undae penetraverunt in vicum
"Barcelonetae" dum destruebant semitas prope litora ut potest videri in
photographemasin. Nunc invenienda erit copia harenae ad restituendum ad
pristinanm formam litora erosa ira maris.
Scripsit Iacobus Barcinonensis
|