SEDITIONES AEOLICAEDemonstratio hodierna
Graeca summopere Aeolica litora in migrationibus Orientalibus magni sunt momenti, quod ipsi migrantes e terris suis ad loca Aeolum insularia effugiunt atque ciues Graeci maxime eis irascuntur: multitudo migrantium enim magis magisque augetur ac Samii, Chii Lesbiique contra insontes rabies uersant.
Impetus hodie multiplices in loca ad migrantes continendos praeposita facti sunt: nam Lesbi XIX milia migrantium in hospitiis tenorem agunt, etiamsi III milia modo hospitia continere possunt. Haec sunt uerba Lesbiorum "Insula nostra restituatur!" ac Lesbiorum V milia hodie in foris Mytilenaeis hoc repetiuerunt. In insulis tamen omnibus res male se habet, quod hospitia nimium impleta migrantibus sunt, quibus attamen culpa deest; uerumtamen odium in eos paritur. Scripsit Andreas Nouocomensis
|