Annus
2 0 2 0


VIRVS SINENSE

Morbus spargitur

viruscina.jpg

Pestis pulmonea nota inter Asiatica loca amplius expanditur: Iaponia, Corea Australis ac Sina enim morbum hos dies experiuntur; III uerum homines iam perierunt. Sinensibus maxime ciuibus aegritudo sub oculis est: nam his diebus bis centum homines peste polluuntur, quae forsit in mercatoribus officiis exigendis primum spargitur ac quendam infecit. Sinensis tamen procuratores urbani in tranquillitatem omnes exhortantur: res uere aduersa se gesturos pollicentur. Morbus re uera decennio superiore DCCC circiter homines in tota Asia necauit, qua de causa metus summus ciues inuasit.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae