Annus
2 0 2 0


MAGISTRATVS DIMISSVS

Fuitne contio Nazista?

dimissus.jpg

Brasilianus praefectus a studiis Robertus Aluim in contione electronice diffusa de daedali certaminis exitu topica Nazista nonnulla disposuit. Is enim magistratus ex sermone publico illius Joseph Goebbels Nazistarum minister excerptum inseruit, quod istis modis pronuntiatur: "Ars Germanica decennio futuro herois erit, minimo affectu adhibito, nihil erit nisi Germanicum pathos atque potestas!"

Quare illius praefecti dimissio euenit: senatus enim sententiam adprobare non potuit ac uerum exprobrauit, etiamsi is Aluim excusationes protulit: "Ipse de Brasiliensi arte modo aliquid adtuli, ut descriptionem perficerem saecularem, quoius modus singula in sententia uerba eius Goebbels repetiit!". Cui Iudaei Brasilienses intra fines siti reprehensiones multas exposuerunt, qui uerba perniciosissima dictitauit.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae