Annus
2 0 2 0


DE BLADIMIRI CONSILIIS

Noua respublica

novarussia.jpg

Magistratus, qui administrationi Sarmaticae omnes intersunt, abiurationis uerba protulerunt, postquam ille praeses Bladimirus Putin de constitutione renouanda praelocutus est: quod in solio longius perduret is Putin declarauit. Primarius minister Demetrius Medvedev posthac magistratuum optionem ostendit, quia consilium summum Russicum ille praeses Putin augere praedixit, quod ab ipso praeside uerum regitur; cum tamen is praeses potentiam anquisiturus uidetur, tum senatui nonnulla concedere adeo aestimat, ut patres ipsi primarium ministrum cooptent. Is attamen Putin potestatem maiorem accepturus est, quod minime ab illis comitibus principis probari uidetur quidnam at de eiuratione futurum est praesto certiores fiemus.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae