CONFLAGRATIO PHILIPPINAPericula insularia
Nonnullis ex diebus procuratores Philippini insulares incolas exhortati sunt ut mons igniuomus "Taal" pericula multa trahere posset: conflagrationem maximam uulcani sapientes iamdiu praeceperunt atqui magistratus commouerunt. Hodie deflagratio uulcanica euenit ac adeo pollens fuit ut VIII milia circiter hominum a locis suis effugerent: nam sapientes non modo conflagrationem prospexere, sed etiam magnas undas uulcani ui commotas. Sicut Pompeiis, ita in ipsis insulis Philippinis conflagratio puluerem magnopere dispersit, qua de causa pallia atque togas super capita perfugae gessere in effugio suo. Scripsit Andreas Nouocomensis
|