SEDITIO FRANCOGALLICADe dimissione ciuica
Francogallici ciues hodie ad fora descendere ut indignationem suam de dimissionis aetate aucta ostenderent: ille minister primarius enim Eduardus Philippus dimissionis tempus protraxit, quod minime ciuibus Francogallicis placuit. Nam antea, anno LXII exacto, salariatorum missio erat; nunc autem ad annum LXIV dimissionis tempus prolatum est: illa ex re ideo ciues, collegiis operariorum commotis, seditionem in tota Francogallia inceperunt, qua de causa minister primarius ac consul Emmanuel Macron primum uigilias ad multitudinem continendam praemiserunt. Nullo exitu excepto, magistratus pactum collegiis attulerunt, ne seditio continuaret: ab anno MMXXVII uero lex uigebit ac ex tunc de dimissione operariorum edictum ualebit. Scripsit Andreas Nouocomensis
|