Annus
2 0 2 0


VLTIO DVCIS

Periculum uniuersale

soleimani.jpg

Pridie Kalendarum Ianuariarum Boreoamericani milites impetum maximum in aeriportum Baghdadense gesserunt: multi igitur in aggressione pyrobolon perierunt atque, sicut antescripsimus, seditio in Boreoamericanos milites legationesque facta est.

In ipso bombardamento autem ille Persarum dux summus Quasemus Soleimani necatus est: qua de causa princeps Persicus de saeua ultione in Boreoamericanorum Praesidem Donaldum Trump praelocutus est. Boreoamericani magistratus praeterea de paenitentia nulla pronuntiarunt: immo uero ille Michael Pompaeus actuarius "iustum actum" necationem nominauit, "quod perniciosissimus ducum erat Soleimani". Intra Persicos autem fines luctus triduum conseruabitur ducis obitus causa, postea de uindicationibus Persicis certiores fiemus.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae