Annus
2 0 1 9

"Taprobanitas"

Medio saeculo XVIII Horatius Walpole, scriptor Anglicus qui mythistoriarum Gothicarum generis inceptor habetur, vocabulum induxit quoddam, quod e lingua Anglica in multas alias, quamquam aliquatenus iuxta variorum sermonum indoles mutatum, futurum erat ut transponeretur, quodque a fabula quadam characteris orientalis originem trahebat. Sicut Guilelmi Beckford (nati anno MDCCLX, mortui MDCCCXLIV) ‒ut exemplum afferam alῑus scriptoris Anglici aliquantulo illo posterioris‒ etiam Horatii Walpole animus ad narrationes Asiaticas imaginibus exoticis plenas attrahebatur. Ad vocabulum tamen de quo sermo nunc est tandem aliquando veniamus: “serendipity”.

Finxit hanc vocem Horatius Walpole ad amicum quendam litteras scribens postquam mythistoriam legerat a quodam Christophoro Armenio Italice (seu potius Florentine) exaratam annoque MDLVII Venetiis primum editam, cui mythistoriae ‒vel fabulae Milesiae‒ talis est index qualem his verbis Latine reddere possimus: “Peregrinatio trium adulescentium regis Taprobanes filiorum” (“Peregrinaggio di tre giovani, figliuoli del re di Serendippo”); quae inscriptio, in translatione Anglica, facta est “The Three Princes of Serendip”. Est enim “Serendip” Persicum Taprobanes nomen, quae magna est quidem insula prope Indiam posita nomineque “Sri Lanka” hodie glorians. Hac in fabula regis Taprobanorum filii peregrinantes ‒ut idem Horatius Walpole scripsit‒ “multa semper inveniunt, et casu et sagacitate, quae non quaerebant”, unde vocabulum Anglicum Walpoleianum ortum est “serendipity” ‒de quo nunc est sermo‒ facilitatem significans casu fortunaque favente, haud sine sollertia aliqua, bonas utilesque res inveniendi quae non quaerebantur, praesertim si alia potius quaerebantur. Pro alio quod quaerebatur vel petebatur ‒ut aliter dicam‒ aliud invenitur, quod haud semel et in medicina (de penicillini inventione cogitemus), et in physicis, et in machinalibus necnon mercatoriis ac pecuniariis rebus, et in terrarum mariumque explorationibus (nonne Christophorus Columbus Asiam petens Americam invenit?), et in litteris, multisque demum aliis cultus humani ac scientiae in provinciis factum est. Italica autem Armenii illius de tribus adulescentibus regiis narratio a fabula quadam Persica processisse dicitur. Ceterum cum non solum nomen geographicum “Taprobane” sed etiam nomen adiectivum “Taprobanus” in lingua Latina exstet, Taprobanitatis vocem pro “serendipity” adhibere nobis licet, mea quidem sententia, sicut a Romano Romanitas dicta est, Latinitas a Latino. Neque reclament severi ac morosi censores, qui nullum vocabulum absque dubio arbitrabuntur in sermonem Latinum ad hanc rem exprimendam invehi oportere. De Taprobanitate quadam quam sum expertus hic vero loquar, cum locum ipsum ubi primum de verbo “serendipity” audivi (mirabile dictu) casu saltem, si non sagacitate, amica comitatus invenerim. Ego et amica nonnullos iam annos societatis cuiusdam aedificatoriae sedem frequentabamus in qua de domiciliis nuper constructis vendendis inter alia agebatur. Amica enim mea habitaculum sibi emere cupiebat… quod sub manus non successit; popinam potius Italicam proxime ab ea sede in loco parum frequenti sitam, quam quotienscumque nos illuc conferebamus conspiciebamus (vel saltem eius titulum conspiciebamus omnino Italicum: La Buona Forchetta), die quodam tandem ingressi sumus. Amoenissimum sic locellum ad Italice cenandum in terra Asiatica ego Italus et illa Philippina invenimus, quem deinde datis occasionibus cum amicis frequentavimus.

Mirus casus certe est de Taprobanitate me in loco per Taprobanitatem invento postea e caupone primum audivisse. Id quod minime quaerebamus aliud quaerendo enim invenimus, quae res ‒ut ad altiora a nugis animum erigam‒ de illo Isaiae prophetae dicto suadet ut cogitem, quod Sanctus Paulus ad Romanos scribens allegavit: “Inventus sum a non quaerentibus me, palam apparui iis qui me non interrogabant” (Ille qui maxime est inveniendus hoc in loco sane loquitur). Non oportet autem hic memorari quantum Taprobanitatis in narrationibus Biblicis exhibeatur, cuius ope semper dirigit Deus hominum gressus ut consilia sua benefica perficiantur. Neque Christophori Armenii scriptis neque Horatii Walpole nos uti opus quidem erat, ut de “serendipity” ‒quoad rem, non quoad vocem‒ hac in pagina sermo esset.


scripsit Marcus Flavius Asiaticus

Marcus Flavius Asiaticus


UTRUM ASIATICIS SEMINARIORUM CATHOLICORUM MAGIS SIT LINGUAE LATINAE STUDENDUM

Cum novem abhinc annos mulieri cuidam Genuensi, quae inde a puellula amica mea est, dixissem me in Insulis Philippinis linguam Latinam docere, “Etiam in Insulis Philippinis lingua Latina (docetur)?” respondit illa. Rogatum enim eius responsionem puto revera fuisse, nihil aliud, ut plane dicam, quam rhetoricam exclamationem nescio quid stuporis exprimentem, vel potius indignationis: in insulis longinquis quoque inter tropicos positis necnon ad “tertium mundum” –ut dicitur– pertinentibus discipuli miselli institutionem Latinam patiuntur? Dicendum hoc loco est paucos scholarum inferiorum vel studiorum universitatum discipulos linguae Latinae studentes in Philippinis Insulis et –sic enim suspicor– in plerisque Asiae orientalis civitatibus exstare, qui sacrorum alumni non sint. Sermo Latinus ad omnes sane pertinet qui cultum civilem Europae terrarumque ab Europa originem trahentium explorare cupiant, sed his in plagis orientalibus Latinitatis institutio “seminaristis” (ut serioris Latinitatis ecclesiasticae vocabulo utar) tantummodo fere praebetur necnon eis qui cum his scholas frequentent, qui et mulieres sanctimoniales vel Deo consecratae esse possunt, et puellae quae tales fieri velint, et utriusque sexus laici. Parum autem seminariorum catholicorum discipuli in Insulis Philippinis , in Timoria Orientali, in Indonesia, in Cambosia, vel in quavis –ut puto– Asiae meridionalis-orientalis terra (non excepta Singapura) Latinitati student. Pakistaniam quoque, Coream aliasque civitates Asias addere nobis licet. Non considerant ipsi et eorum, in primis, formatores atque rectores –praeter omnia quae de Latinitatis in formatione sacerdotali, religiosa necnon humana pondere proferre possumus quaeque iterum atque iterum repetere solemus– non considerant, dico, et hoc: solummodo linguae Tagalicae, Vietnamicae, Siamensis, Laoticae, Malayanae, Birmanicae, Tamulicae, Malabaricae, Hindicae, Sericae, Mongolicae, Iaponicae, Afganicae, Arabicae –ut nonnulla exempla tantum afferam– doctos locutores posse scripta textusque et Patrum Ecclesiae et liturgiae et Ecclesiae Magisterii necnon aliorum auctorum ecclesiasticorum in suos patrios sermones ad plebis usum convertere ex linguis originalibus, inter quas Latina eminet.

Dominus cuiusdam popinae generis Italici Caebuae, in urbe Philippina in qua nunc sedeo, positae, et ipse Italus mihi recens narravit haud pauca cleri Philippini membra –et sacerdotes et episcopos, quin immo, unum saltem cardinalem– in popina cuius modo mentionem feci plus quam semel vel prandisse vel cenavisse. Caupo ille, ut ad rem veniam (ipse, ut dixi, mihi narravit), vir non sine litteris quamquam non eruditissimus, solebat his presbyteris Ecclesiaeque Catholicae praelatis, inter faceta et seria, sententiolas Latinas proferre, eorum benevolentiam captans, vulgatissimas, quas saepe etiam et Italicae et Anglicae et aliarum linguarum locutores pronuntiare solent sermone suo garrientes, ut “in vino veritas”, “pecunia non olet”, “mens sana in corpore sano”, “summum ius, summa iniuria”. Clerici illi –idem caupo est auctor– nihil respondere his valebant, nisi quod, attoniti, collocutorem Italicum intuebantur, quasi muti essent. Intellegebat tamen popinae dominus eos –ut est verisimile– de sententiis Latinis agi intellexisse. Deo gratias!

scripsit Marcus Flavius Asiaticus

Marcus Flavius Asiaticus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae