Annus
2 0 1 9


Qui natus est Redemptor
Algida, nitida in mediis astris,
amiciens tegulas, caminos, ramos siccos,
silens quiescebat nox illa;
super nivem flatus venti ponebat,
gelidos odores terrae.
Celeriter Orientis astrum
nuntia et somnia
super montes, tecta, arenas solitarias trahebat.
Frontes pallidae,
fascinatae, repente allectae sunt
ad mysterium:
dulcis vagitus
procul auditus est…
In humida palea,
in paupertate,
Jesus iacebat;
in casa humili,
non in domo, nec in regno suo stabat;
extra levis risus eius
concretam nivem dissolvit…
In perenni fluxu vitae,
in universo moto,
ut cuna pulsa,
tenui splendore siderum
imprimitur Matris Amor.
Stetit in excelsis cometa,
aspersit pluviam argenteam;
inchoavit iter
illa nox,
iam non frigida, nec caeca.

Joannes Teresi - 15/12/2019
Fili Dei
(Sine Božji)

Fili Dei, caeli donum,
O Salvator nationum,
Exspectamus Te ut venias.

Christe, Tu es vitae via,
Tu dulcedo explens, pia,
Quam beati iam gustavimus.

Tua veritas aeterna,
Semper nova, hodierna,
Nobis echo dulcis, hilaris.

Si nos tamen et incerti,
Forsan saepe ut deserti,
Cognoscamus Te in fratribus.

Veni, nos qui quaeris primus,
Duc nos omnes, ut possimus
Trinitate demum perfrui.

Croatice scripsit et Latine reddidit
Aurelius Vidulić



Aurelius Vidulić - 10/12/2019
In Bethlem
Nox in desertis silentibus facta est:
nulla semita adspicitur inter arenosos tumulos;
lumina caelestia unica splendent.
Dum in imos maris sidera iniciunt splendorem
vel se abdunt inter montes nudos
vel sistunt, quasi in pulvere argentea,
in via longa Bethlehem ducente
unum tamen sidus perlucet Orietali latere.
Noctem hanc ventus gelidus comitatur
dum focus in cinerem vertitur
gregisque nivem pedes candidam calcant.
Vagitus auditur in quadam miserrima stabula,
ramis siccis, vix calefacta, non luce coacta.
Nudus, pauper, iacet ibi, humida palea instat
motus Mariae verbis dulcibus, ut in cuna se agitat,
Redemptor futurus.
Lux irrumpit in caelum et viam profert sacram
signum Pacis Amorisque.
Ad Panis domum properant pastores, mulieres, nationum reges,
pares stantes heu aequo animo ante David filium.
Lucet per noctem inter tumulos arenosos et montes
super cacumina horis incedentibus deserta
Lux Amoris Aeterna.
Tenuis fit gelidus ventus; nivis candida solvitur;
labia movet infans ridens
qui omnes accipit ad refugium venientes calidum
miserrimum sed siderum autem splendore cinctum

Joannes Teresi - 06/12/2019
Amor tacitus
Labia rubra ad dulcem risum aperiuntur
subtilia eventum exspectantia;
verbum fere poëticum, vero ignotum.
Oculi accenduntur laeti
in fulgidas luces mersi
animi imum revelantes.
Quaedam vox fatetur
animi motibus pulsa;
aliquae notae tum subsequuntur
scientes, non vanae
inter momenta valde connexa.
Speculum aliquod vultum repercutit,
labilem imaginem
cui non est memoria;
fragilem at subito exstinctam,
tacitam fugientem.

Joannes Teresi - 19/11/2019
Imagines
In somnis praeteritos locos vidi,
nunquam cognitos nec calcatos.
Erant innumerae facies,
in umbra …
quidam solitarius,
multiplices oculi ignoti.
Memini locos illos,
urbes quasdam fictas,
ad nullam partem ducentes,
dum inexorabile tempus effluit
inter calidum focum et
aridas glebas …
Territus, occurro
illis oculis ignotis
temporis praeteriti non acti.
Similes comitum oculi fiunt,
nunc solum praesentes
in dulci cordis regione;
actores facientes res non scriptas,
unicas, recitatas voce vitae iterata;
verba, cogitationes, leges
quae eadem se manifestant,
cum mente creent ficta,
inane spectaculum fallax
rerum fluvio actum.

Joannes Teresi - 13/11/2019
Mater!

Mater, quae pro longinquo sponso trepidas,
quae e castris eum exspectans et epistulasque suas fles,
quae manu iubas, focalia pro montibus
consuendo te flectis.
Mater, quae culinae muneri dari non desinis,
quae foribus clausis ades
nuntiaque quaeris in officina ferraia
relicta, foco exstincto, horis subiti belli
hiemisque incumbentibus.
Mater, quae fila texis serica,
quae amores pingis et solem
per caelum errantem, eodem ducta fine incessanti.
Mater, quae verba propter dulcia,
rosam propter recisam et in vasibus positam, subrides,
non aliter sonos ob vocesque venientes
a cavaedio floribus ornato vestimentibusque siccantibus.
Mater ad curas parata, ad fila temporis fuggentis
praetenua semper inclinis.
Mater, quae genas blandisci non desinis filii,
quae anxia caperis et pulsibus cordis eius traheris,
quae pariter ac lilium pulchra es,
quae amas et numquam auxilium porrigere desinis,
Mater, iam senescens et doloribus fracta,
Mater, capillis olbis tecta,
Mater, quae adhuc vestimenta complanas,
iam ad momentum extremum inclinata,
Mater, mihi dees!

Joannes Teresi - 11/11/2019
TRIA CARMINA
I

Semper in orbe volunt multī maledīcere cuidam
perdoctī scholulae: "lingua latīna datur
omnibus! Est licitum bene discere! Fēmina possit!
Vōs tantum puerōs vultis! Amīca nequit".
Cūr ita plōrātis? nōs possumus aedificāre
templum: pȳramidem quae schola prōrsus erit!
Quīn trāns ōceanum? Loca dēsertissima pulchra
sunt Ārizōnae! Sit schola nostra nova!
Pȳramidem tantum poterunt intrāre puellae
nūllus cantet ibī carmen inane tamen!
Sī vultis rēctor, nī quis cupit, ipse creābor!
Heu! Verbīs lēctīs hī sine pāce trement!
"Jam prōdit nemesis, jam vestra vidētur adesse
fīnis! Surgit erus! Lingua latīna rugit.”

II

Flōribus aptātum prātum sine līmine certō
innumerīs patuit surripuitque color
mē nive candidior. Tua māter habēbat in illō
pelle nigrā spōnsum, saepta novamque domum.
“Hīc lepidam vītam bene dēgimus, omnia bella!”
tunc nātus vitricī verba benigna dedit.
Ō mīrum juvenem! Tū vēlōx fulgur in imbre
tractim fūgistī, prōrsus alāta pede,
per flōrēta quibus color amplīs cēreus īnstat.
Sīc trāns oblongae candida saepta domūs
ēvāsī timidus cum tē prō semper abīre
trīste putāvissem flōrida vasta petēns.
Exlēx prātivagus fūr, illīc flōribus abdēns,
ergō mē vīdit mēque necāre volēns
advēnit vēlōx sed tū, mea cāra, catēnīs
fūrem vīnxistī vīque potīta novā
in raedā nostrā posuistī corpus et arma!
"Quidnam nunc agimus? Nec jugulāre volō
nec lībertātem dare condiciōne nefāstā!"
tālibus ēdictīs ēvigilāre quiī.

III

Hilla calēns noctū vitrum foris horrida pulsat
hūmānā fōrmā. "Quis venit hūc et ita
continuus pulsat?" "botulus cum pāne tenellō
quō prō vestītū crassa pudenda tegit!"
"quid tibi vīs prōrsus?" "sine, cāre, parumper adesse
mē laribus vestrīs" "tē timet omne meum
membrum, cūr noctū remeās per tesca serēna?"
"nē videant hominēs prōdigium quod ego
sum, majonnaesem mihi dā site tangor amīce!
siccat Arizōnae spīritus ossa mea"
"intrēs sed veniās pedetemptim, fēmina dormit"
"Urbānum valdē cor tibi! cāre, dabō
dōnum praecipuum" "quidnam dōnāre requīris?"
"hoc!" pēdit spurcāns omne quod intus inest
majonnaese bonum, tunc rīdēns perfidus ille
per cactōs refugit. Fēmina deinde mihi
"dīc causam rutubae tantae mihi, dulcis Alexī.
cūr ubicumque liquet putridus iste liquor?"
"īnsicium magnum mē stultum, cāra, fefellit,
quaesō fac crēdās, nōn mihi culpa fuit!"
Alexius Cosanus - 02/11/2019
II Die post Kal. Nov.
Dum autumnus cantum suum repetit
parentium memoria non dilabitur.
Florum, lucernularum, odorem ob caloremque,
albus lapis, acerbe frigidus,
crudam momento nuditatem perdit.
Super nomen dolentes ponunt
proximi imaginemque blandimenta
quae incessantes affectus renovant.
De caelo subito lumen
in folia iam nigra procumbit
calore nuntians spem
vento blandiens madefactas genas.


Joannes Teresi - 30/10/2019
O mare nostrum civitate cinctum!
Saecula gesta seminant,
musivi artem, augustas statuarias
inter terrae gemmas undis blanditas,
dramata per memoriae fragmenta…
Frigida lux emergit,
hora iam fixa,
e pupulis alba crusta et alabastrite
verecundia immotis,
pictis in amphoris vel statuariis.
Quae vitae effusio imprimitur
in imperii opere Aeternae Romae?
Perennes oculi scrutantur fixi et sollemnes
ignorantes tempus vivum...
In sparsis villis Romanis inhabitant
effluvii venti captivi,
verba scripta in calcaria memoria,
maesta gaudia, graduum crepitus
inter agaves acutas.
Ita invenio in Musaeo positos
celatam indolem Romanae naturae,
animi motus in lucentibus pupulis et etiam
in semper mobili vita
sudorem in marmorei frontis flexibus.
Super tres bases stant alba capita
capillis crispis ornata
et oculis longe mirantibus.
Labia paene clausa
retardant suspiria, verba...
Silentes se adspiciunt oculi,
umbram circumagunt,
dictant, alabastrite factas,
res suas gestas.
Dura arena velavit
per saecula oculos illos
venientes ad lucem
praesentem et quaesitam.
Quid dicere velint?…


Caesar venturum tempus non potest noscere;
Iubet, scrutatur, semetipsum interrogat…
Servilia adspicit venustatis suae conscia.
Inter vestes Brutus dolum celat.
Inter se vix dicta intexuntur petita,
in saxa conversa, dubia…
Labiorum nutus patent,
animi motus velantur
impressis flexibus.
Die terribili coniuratio expectat...
Caesar proditus filium adspicit Brutum,
incredulus in sanguine moritur.
Brutus simulantes pupulas claudit
inter scelestae manus trementes digitus.
Forsitan pulchra Servilia,
super lecticulum recubita,
verum non intellegat occultum
et ignara nobilis, superba
amare non desinit.
Tempus figitur
in alabastrite oculis!
Ad hominem horae pertinent
mirantem solem,
zodiaci astra,
quae, etiamsi muta et fixa
dictant ei Fata.


Joannes Teresi - 24/10/2019
Memoria fossilis
Levis aer
exercet, polit
saxa quae acuta
sinuosa et impervia…
includunt originem
temporis.
Enumerari non possunt dies
nec saecula,
eadem memoria
vertitur in arenae tritica.
Translucet recordatio
per tenuissimas figuras
in lapidibus calcariis,
per allegorias, verba
fixa versibus tortis.
Saxa loquuntur,
dicunt motum
manuum peritorum,
mentem remotae memoriae ;
quasi scalpra animi.
Aperiuntur sepulcra
tetra silentia…
Egrediuntur in acies distributa
vestigia armis instructa.
Ossa posita
quiescunt adhuc
defensa scutis marmoreis.
Fluxus cessat clepsydrae
cum inveniatur antrum,
sedes artis cogitationisque.
Signa factorum praeteritorum,
illic fixa….
etiam orta e melo picta
purpureis
suavibus fructibus.
Undae corrodunt rupes…
dissolvunt in sale
Praeteriti miculas.
In solis luce rursus vivunt,
levi aere tacta,
fossilia
et gesta eruditorum
instante Fati decreti.

Joannes Teresi - 13/10/2019
Δίστιχοι
Clara mihi attonite perhibes in lumina stella
ac forsit rapuit cor manu laete tonus,
qui convexus in umbra per almam noctem animamque
permiscet tenebris limina solis in te.
Andreas Nouocomensis - 06/10/2019
Arundinea canistra
Ferventes manus opus diligunt
recordationibus leves harundines intexunt
verbis cantibusque.
Messem, sudorem, suavitatem
in canistris ponunt.
Callidae manus super capita
viridibus foliis ornata cistas
uva coloribus, curis repletas
collocant.
Dum ventus canit
harundines stant
ad mutationem manuum opere intentae,
cum iam acini musti fragrantia olent.
Johannes Teresi - 18/09/2019
Extremus actus
Nudos inter muros, omnium vincula,
ambulabam.
In lacuna imago mea pingebatur
ubi etiam facies lunae immergebatur;
senex heu factus eram sicut terra diffissa.
Manus meas tremantes inspiciebam,
subtiles ut saepti ramos siccos.
Pueros macie miseroa vidi;
membra eorum tam contracta apparebant
ossaque visibilia pellis reddebant.
Futurum dolor tristitiaque delebant.
Hominis pietas iam propria non erat:
tam vilis factus erat.
Rabiam meam expandere volebam
praeter muros silentii pondere gravatos.
Inferum horridum sommium edere cupiebam
ut inter cinerem actus extremus miseriamque.
Mundum prorsus volebam
iam senex,
nescio quomodo, mortem fugiens,
ultima momenta terribilia memini:
oculos puerorum tam miseros
in historiae tenebris semper oblitos

Johannes Teresi - 08/09/2019
Ἀνταγόρας ὑπὲρ τῆς Ξενοκλέους ποιήσεως
ὢ ἲτε Δήμητρος πρὸς ἀνάκτορον, ὢ ἲτε, μύσται,
μηδ'ὓδατος προχοὰς δείδιτε χειμερίους,
τοῖον γὰρ Ξενοκλῆς ὁ Λίνδιος ἀσφαλὲς ὒμμιν
ζεῦγμα διὰ πλατέος τοῦδ'ἒβαλεν ποταμοῦ.

Templa, precor, Cereris mihi adite, adepti,
nec Metus adsistat, cum frigide attingant
fluctus: pontem ille Xenocles enim instruit ut uos
firmi transire possitis riuom.

Andreas Latine interpretatus est.

*Xenocles antiquus fuit poeta tragicus, Euripidis aemulus in theatralibus certaminibus.
Andreas Nouocomensis - 03/09/2019
Non unus in-differentiae casus
Contingit ut
quidam oculis legere possit, sine cura,
circa se, in-differens, inspiciat, tuto
in arce sua superbo confixus;
mori non secus quam amare in animo habeat;
consumere dies vel capite cinere circonfusus degere,
vacuum significare tempus eligere possit.
Contingit ut
cogitatione aequo pondere abstineatur,
nec aliter memoria deficiente loquatur,
a ratione alienus re vera alloquatur;
nec potiri, ut solum ad id inclinis, neget,
nec alicui nocere uno conspectu recuset,
pervigilia fugere vel quiescere potius malit.
Contingit ut
alius alios quisquam fugere tamen nequeat,
subrisu praeditus,neque
blandimenta magis largiri negligat;
simplici sermone hortos vitae intrare cupiat,
cum innumera alteros saepta saepe separent;
phantasia levi ad aliorum vitam accedere velit,
amare diligat dolorem utrique non afferens.
Contingit ut
benigno superare temporis cursus ductu
cumque tempore vitam gustare in uno iungat.


Johannes Teresi - 30/08/2019
Ἀνταγόρου epitaphius ad Cratetem
Μνήματι τῷδε Κράτητα θεουδέα καὶ Πολέμωνα
ἔννεπε κρύπτεσθαι, ξεῖνε, παρερχόμενος
ἄνδρας ὁμοφροσύνῃ μεγαλήτορας, ὧν ἄπο μῦθος
ἱερὸς ἤϊσσεν δαιμονίου στόματος,
καὶ βίοτος καθαρὸς σοφίας ἐπὶ θεῖον ἐκόσμει
αἰῶν' ἀστρέπτοις δόγμασι πειθόμενος.
(Diog. Laert., IV, 21)

Hice fatetur inesse Cratetem, ubi amicus eadem
fortuna Polemon, quem uidisti lapis,
aduena noster, qui abibis nam magnanimorum
spiritu peruasus, aure a dis tactus.
En sapientia pura effluit omne suasa
aeuum doctrinis nullo uersutis.

Andreas Latine interpretatus est

Andreas Nouocomensis - 21/08/2019
VENERIS TRANSMVTATIO
Hera Vulcanum odit
Priapum diligit.
Silens et fervens,
Vulcanus
ad opus tamen inclinat
magnum.
Cybele, sponsa et mater,
aqua Mercurii provida,
Vulcani laborem incubat;
nec vanum scientia eius
conscientiaque parti adiutorium est.
Vulcanus Cybeles semen pangit,
in alveo novam materiam expandit,
ad novum partum paratam.
Neque perdita, denique Hera invenitur,
facies sapientissima et fulgidissima
sub nova specie renovatur sua.
Vulcanus, genius, beatus nunc est.

Johannes Teresi - 22/07/2019
Dies natalis Aphrodites
Collucebat prima lux veris,
Ridebat terra et frondes
Zephyrus afflabat levis vespere.
Mare undarum lento motu
Permulcebat Citherorum litora.
Movebat se in concha, quasi in cuna,
sole circumdata, sicut in regio curru,
una ex diis Jovis filia.
“Ecce Aphrodite! Super caeruleas aquas salsas
cum tritonibus et delphinis!” dixit Juppiter
/dum ea accedit ad oram.
Ita Aphrodite, pulchro capite quasso,
excussit aquam e capillis, repente se tollit.
Dum incedit maris motus se vehemens placavit.
Herbae et rosae exortae sunt pede venusto.
Beatum fecit totum Olympum illa die fulgenti,
Levi halito eius orta sunt germina.

Johannes Teresi - 04/07/2019
In exspectatione sto
Exspecto, dum folia vocem suam proferrent,
dum fons dulcissimo sono murmurat,
vesperi incumbentis horam.
Stat equus immotus,
ad libertatem paratus, suam
aquas membrorum opacas imaginem iniciens.
Etiam silentium exspectat
sub palmarum umbra,
ad plateam capiendam, artem contemplandam,
spem inspiciendamque, paratum.
Exspecto, radiis submissus tenuibus,
ut versus irrumpant extremis ex intermundiis,
levibus alis fictis tacti,
in res mutantes spatiumque implentes.
Finibus subitatem ex extremis vesper
surgit, avibus comitantibus iucundis.


Joannes Teresi - 08/06/2019
Eritque arcus in caritate
Contra omnes odium,
adversus arma
universi populi terrae tenere manus,
quisque debet in oculis introspicere
et aeque sentiant pulsum cordis sui.
Et omnia, in amore autem fraternitatis caritatem est
vitam est diversis coloribus lux
sicut ex alia facies in cute.
Johannes Teresi - 26/05/2019
CALPVRNII SICVLI-BVCOLICA I
Nondum solis equos declinis mitigat aestas,
quamuis et madidis incumbant prela racemis
et spument rauco ferventia musta susurro.
cernis ut ecce pater quas tradidit, Ornyte, vaccae
molle sub hirsuta latus exsplicuere genista?
nos quoque vicinis cur non succedimus umbris?
torrida cur solo defendimus ora galero?
Hoc potius, frater Corydon, nemus, antra petamus
ista patris Fauni, graciles ubi pinea denset
silva comas rapidoque caput levat obvia soli,
bullantes ubi fagus aquas radice sub ipsa
protegit et ramis errantibus implicat umbras.
Quo me cumque vocas, sequor, Ornyte; nam mea Leuce,
dum negat amplexus nocturnaque gaudia nobis,
pervia cornigeri fecit sacraria Fauni.
prome igitur calamos et si qua recondita servas.
nec tibi defuerit mea fistula, quam mihi nuper
matura docilis compegit harundine Ladon.
Et iam captatae pariter successimus umbrae.
sed quaenam sacra descripta est pagina fago,
quam modo nescio quis properanti falce notavit?
aspicis ut virides etiam nunc littera rimas
servet et arenti nondum se laxet hiatu?
Ornyte, fer propius tua lumina: tu potes alto
cortice descriptos citius percurrere versus;
nam tibi longa satis pater internodia largus
procerumque dedit mater non invida corpus.
Non pastor, non haec triviali more viator,
sed deus ipse canit: nihil armentale resultat,
nec montana sacros distinguunt iubila versus.
Mira refers; sed rumpe moras oculosque sequaci
quam primum nobis divinum perlege carmen.
"Qui iuga, qui silva tueor, satus aethere Faunus,
haec populis ventura cano: iuvat arbore sacra
laeta patefactis incidere carmina fatis.
vos o praecipue nemorum gaudete coloni,
vos populi gaudete mei: licet omne vagetur
securo custode pecus nocturnaque pastor
claudere fraxinea nolit praesepia crate:
non tamen insidias praedator ovilibus ullas
afferet aut laxis abiget iumenta capistris.
aurea secura cum pace renascitur aetas
et redit ad terras tandem squalore situque
alma Themis positi iuvenemque beata sequuntur
saecula, maternis causam qui vicit Iulis.
dum populos deus ipse reget, dabit impia victas
post tergum Bellona manus spoliataque telis
in sua vesanos torquebit viscera morsus
et, modo quae toto civilia distulit orbe,
secum bella geret: nullos iam Roma Philippos
deflebit, nullos ducet captiva triumphos;
omnia Tartareo subigentur carcere bella
immergentque caput tenebris lucemque timebunt.
candida pax aderit; nec solum candida vultu,
qualis saepe fuit quae libera Marte professo,
quae domito procul hoste tamen grassantibus armis
publica diffudit tacito discordia ferro:
omne procul vitium simulatae cedere pacis
iussit et insanos Clementia contudit enses.
nulla catenati feralis pompa senatus
carnificum lassabit opus, nec carcere pleno
infelix raros numerabit Curia patres.
plena quies aderit, quae stricti nescia ferri
altera Saturni referet Latialia regna,
altera regna Numae, qui primus ovantia caede
agmina, Romuleis et adhuc ardentia castris
pacis opus docuit iussitque silentibus armis
inter sacra tubas, non inter bella, sonare.
iam nec adumbrati faciem mercatus honoris
nec vacuos tacitus fasces et inane tribunal
accipiet consul; sed legibus omne reductis
ius aderit, moremque fori vultumque priore
reddet et afflictum melior deus auferet aevum.
exultet quaecumque notum gens ima iacentem
erectumve colit boream, quaecumque vel ortu
vel patet occasu mediove sub aethere fervit.
cernitis ut puro nox iam vicesima caelo
fulgeat et placida radiantem luce cometem
proferat? ut liquidum niteat sine vulnere plenus?
numquid utrumque polum, sicut solet, igne cruento
spargit et ardenti scintillat sanguine lampas?
at quondam non talis erat, cum Caesare rapto
indixit miseris fatalia civibus arma.
scilicet ipse deus Romanae pondera molis
fortibus excipiet sic inconcussa lacertis,
ut neque translati sonitu fragor intonet orbis
nec prius ex meritis defunctos Roma penates
censeat, occasus nisi cum respexerit ortus.
Ornyte, iam dudum velut ipso numine plenum
me quatit et mixtus subit inter gaudia terror.
sed bona facundi veneremur numina Fauni.
carmina, quae nobis deus obtulit ipse canenda,
dicamus teretique sonum modulemur avena:
forsitan augustas feret haec Meliboeus ad aures.

Johannes Teresi - 04/05/2019
ITHYFALLICVM CARMEN
Speciem colunt et
in viis domique
pretium sed omnes
ne quidem aspexere:
nonne aestimare
possit hanc puellam
Lesbiamque quidam?
Sunt. Ὑπὲρ δὲ τοίου
Pergami ἐφήβου;
Certe apud me quidam est.

Forsitan eam tu
Cynthiam excupescis:
ominor ti multa
fausta, pura maius;
nil manus tenebunt
nec Lubido grata.

Gravitas, severi,
absit atque cuicui
persequi puellas,
heu, licere dico!


*versibus ithyfallicis carmen conscriptum
Andreas Nouocomensis - 26/04/2019
TRISTIS PASSIO CHRISTI IESU
Per callem saxosam
murmur audiebatur …
In mediis olivis celati
vesperi umbra tecti
aliqui stabant attoniti
dum clamores dolentes
flagelli sibilos exaudiunt.
Corpus aliquod exile
et extenuatum se trahebat;
in oculis eius tristitia ostentabatur
humilitate conditus monstrabatur.
Caput eius ornatum spinis,
terga, genua valde vulnerata,
sanguinem multum manabant.
Ascendebat cum gravi ligno
abiete ponderoso materiato
par saxa sudore tracto
dum olivae fixae videntur
minime tactae aere duro moventur.
In viciniis aquae rivi lugebant
timidae, neque passeres
super ramos canebant,
omnia sub caelo immota manebant
obscuro et plumbeo.
Subitus altior fragor strepuit
tonitri, signum eventi resplenduit.
Lacrima tum genam macram lustravit
de oculis tristibus statim destillavit
Johannes Teresi - 21/04/2019
CATVLLI CARMEN XIII
Ἡδὺ, Φαῦλε, ἒδεσθαι ἐν δόμωι τοῦ
φίλου, εἰ δὲ θεοὶ πόρον μάκαρα
λάχοιεν. Γένος εἲσφερε τρόποισι
πᾶν γελάσματος, ὂψα μοι μέγιστα
καὶ λευκώλενον αἰόνας κόρην τε
οἶνον. Αἲε δὲ παντὸς: ἂσκος εἲθε
πληρὴς, ἀλλὰ κόρακες εἰσι μοῖγε.
Ἐφ'ὧι δεῖπνα φέρηις σὺ οἲκαδε, ἂλλως
φιλίαν μεγάλην ἐμὴν ἐσοίσω,
τὸ κάλλιστον ἐπιτρέπειν ἐς οἶκον.
Χρίσμα Κύπρις Ἒρος τε δῶρον ὠς με
προσφέρουσι κόρης ἒρωτι. Ὀσμή
κάλλους σοι σέβεται τὰ πάντα, σῶμα
εὒξηι μὴν ῥινὰ αἱρέειν ὃλον σόν.

Andreas ἡρμήνευκε ἑλληνικῶς
Andreas Nouocomensis - 10/04/2019
ELEGIACVM CARMEN
Caela rubent imitata tuam comam ac alia membra
corporis albescunt cum tangis nebulas,
desuper arboream Cupido patet umbram ubi curris
ad quercus stirpes: excipient nympham.
Vt lacus exoritur leui paulatimque suisque
motibus accurrit, flumine confluxo,
sic pedibus teneris attingis amantem: ubi miras
pectora, perspicuum cor per te efficitur.
Andreas Nouocomensis - 01/04/2019
Poesis Sarmatica
Vox supressa, pectus pavens,

Hymen philomelae,

In soporis undis amnis

Argentatae stellae.



Lux nocturna, crassa umbra,

Omnia umbrescunt...

Maga lūcubra iucunda

Ora enitescunt.



Mollis rosis et sucīnis

Nimbus est discretus,

Tactus teneri et sinus,

Basia et fletus.


1850


Andreas Curascinius - 25/03/2019
CARMEN BRASILIANUM






Canta, canta, minha gente
Deixa a tristeza pra lá
Canta forte, canta alto
Que a vida vai melhorar!



Cantate cantate, amici miei
Lasciate la tristezza lontana
Cantate a squarcia gola,
cantate ad alta voce
che la vita migliorerŕ!



Canta, canta laeta mente
ut tristitiam advertas!
Canta alte ac vehementer
Melior vita ut fiat!


Lucia Mattera - 22/03/2019
CANTIUNCULA QUADRAGESIMALIS CROATICA

En paeniteo, mi Deus (Ja se kajem, Bože mili)

En paeniteo, mi Deus,
Peccatorum nunc meorum.
Pectus meum, Deus meus,
Flet et gemit memor morum.

Si ad culpas quis adhaeret,
Numquam tu ulcisci volens,
Tu non sines ut desperet
De peccatis suis dolens.

Amo te, o Deus bone,
Pectore te amo toto,
Tu amorem nunc appone,
Amor tui mi in voto.

Ego potius paratus
Omnia et pati, mori,
Quam offendere, creatus,
Te, caelestis decus chori.

En peccata coram tuo
Sacerdote non tacebo,
Paenitebo – libens luo –
Paenitentiam explebo.

Miserere nunc prolixe,
Sancte Pater, clemens reis,
O mi Deus crucifixe,
Tu peccatis parce meis!

O mi Iesu dulcis, care,
Adsis, noli tu distare!
Anima non vivit mea,
Tete nisi gustat ea.
Tu delectas, si sum lugens,
In obscuro sol mi fulgens.
Ero tecum et in vita
Et in hora mortis ita.
Sume, ergo, tuum natum
Gremium in tuum gratum! Amen!

E Croatico Latine reddidit Aurelius Vidulić




Aurelius Vidulić. - 19/03/2019
EPIGRAMMA
Qui lepos esse potest, ni luderet ille poeta
atque modo magni sumeret et chartas?
Ridit apud faciem lutulentus, sine labore
lapsus ad errorem nec tetigit leuia.
Andreas Nouocomensis - 14/03/2019
VERSIO LATINA CARMINIS SHAKIRAE





Arma sunt compta,
manus iam prompta.
Noli morari,
si vis pugnare,
nobis sis comes!

Futura est tibi
libertas, qua vivis.

Et si forte nunc fall-o-or,
gloria non erit tardi-o-or.



Tsamina mina, eh eh

Waka waka, eh eh

Tsamina mina zangalewa

Cantus pro Africa!

Audi tua corda,
fide in concordia!

Deus sit auxilio,
hoc est consilium,
somnium iam vivum.

Vexilla sunt fides,
sunt omnium tuae vires.



Et si forte nunc fall-o-or,
gloria non erit tardi-o-or.

Tsamina mina, eh eh

Waka waka, eh eh

Tsamina mina zangalewa

Tempus pro Africa!



Lucia Mattera - 28/02/2019
CARMEN APOLLINI
Qui regis Λυδίου diem
extremum expulit atque
Νύμφας amat arboreas,


tironem excipe supplicem!
Lesbiam uel amabilem
Amaryllidem a te nullo,


modo Κύκλοπα uites, te
rogo! Astra ubi tangis,
mi quiddam adieceris


ut fingam cuidam demum
uersus nomine dignos!

Currum aspicio...an non?

(Glyconiis, Phaerecratiis ac Telesillis uersibus carmen conscriptum)

Andreas Nouocomensis - 24/02/2019
MATER

Hugo Badalić (1851-1900) notus est scriptor fabulae operae musicae Nikola Šubić Zrinjski, notissimae operae musicae Iohannis Zajc. Hic carmen Hugonis Badalić sub titulo Majka (Mater) praesentamus.

Ignotum mihi, quid sit mater grata
Matrisque cordis amor proprius;
Quae omnia ab illa mihi data,
Fuisse illam vix sum conscius!
Nunc ut in somno ecce memorata:
Ad se me vocat. Cerno optimam,
Quae dedit mihi tunc me osculata
Et benedictionem ultimam.

At ego flebam, o mi Deus care,
In fletu totam noctem transiens:
„O dulcis mater, mori noli, quare?
Num audes, nostra tu es pariens!“
O me ineptum natum, quid volebam?
Num cordis maeror morti quaestio?
Nam multo secus mundum hunc censebam,
Quam nunc de illo mea spectio.

Ah umbra mortis omnibus in locis
Seiungit nos a caris, segregat,
Memoria est sola, quae de focis
Conservat famam nobis, renovat.
O memoratus, mihi tam averse,
De matre quid mi potes dicere?
Tu taces – eheu! Saltem dic disperse
De illo meo prisco vulnere:

Ignotum mihi, quid sit mater grata
Matrisque cordis amor proprius;
Quae omnia ab illa mihi data,
Fuisse illam vix sum conscius.
Auscultat tamen cor et iam audivit
De caelo sonum ut solacium:
„En matris animus in te nunc vivit
Vivetque tecum in perpetuum.“

E Croatico Latine reddidit Aurelius Vidulić






Aurelius Vidulic - 23/02/2019
EPIGRAMMA
"Corpora candida Κιμμέριαν iungent, νέκυιαι cum-
iuncti; flumen et hanc Λήθη glutit et hunc!"
Omnia de Acherontos eant, et poematis alnus:
nos tamen vivimus nunc! Heia potemus!
Andreas Nouocomensis - 23/02/2019
MATER
Hugo Badalić (1851-1900) notus est scriptor fabulae operae musicae Nikola Šubić Zrinjski, notissimae operae musicae Iohannis Zajc. Hic carmen Hugonis Badalić sub titulo Majka (Mater) praesentamus.

Ignotum mihi, quid sit mater grata
Matrisque cordis amor proprius;
Quae omnia ab illa mihi data,
Fuisse illam vix sum conscius!
Nunc ut in somno ecce memorata:
Ad se me vocat. Cerno optimam,
Quae dedit mihi tunc me osculata
Et benedictionem ultimam.

At ego flebam, o mi Deus care,
In fletu totam noctem transiens:
„O dulcis mater, mori noli, quare?
Num audes, nostra tu es pariens!“
O me ineptum natum, quid volebam?
Num cordis maeror morti quaestio?
Nam multo secus mundum hunc censebam,
Quam nunc de illo mea spectio.

Ah umbra mortis omnibus in locis
Seiungit nos a caris, segregat,
Memoria est sola, quae de focis
Conservat famam nobis, renovat.
O memoratus, mihi tam averse,
De matre quid mi potes dicere?
Tu taces – eheu! Saltem dic disperse
De illo meo prisco vulnere:

Ignotum mihi, quid sit mater grata
Matrisque cordis amor proprius;
Quae omnia ab illa mihi data,
Fuisse illam vix sum conscius.
Auscultat tamen cor et iam audivit
De caelo sonum ut solacium:
„En matris animus in te nunc vivit
Vivetque tecum in perpetuum.“

E Croatico Latine reddidit Aurelius Vidulić




Aurelius Vidulić. - 23/01/2019
Exeundi prohibitio
Cereus ille comes sociis munitus et auro
mandat, ut educat nullus ab urbe pedem.
Sic ait: “In densis latitans philomena rubetis
non timet adverso mitis ab ungue capi.
Cum domino mundi quis enim contendere bello
ausus erit, vel quis obviet ense pari?
Si placet, o cives, meliori mente fruamur:
pro nobis aurum pugnet et arma ferat” (Nicolaus:)
“Si sapitis cives, comes exeat, instet in armis:
laus est pro domino succubuisse suo.
Parcite parcendis, electis parcite vestris,
quisque, suas vires, noverit, unde timet;
robore forte caret medio, quam cernitis, arbor:
sub vacuo spirat cortice nulla fides.
Pronior ad casum, quanto procerior arbor,
in quam ventus agit, fulminate ipse dues”.
Quid Nicolas agit, puer actu, nomine presul?
Quid nisi femineas abluit ipse genas?
Credite pastori pecudes, pecudes, alieno,
tam male qui proprium curat ovule suum!
Quid facis, o Cesar? Quid frustra menia templas?
Obnebulant socios regia dona tuos,
qui falso remeare rogant, ne morbus in artus
fortius insorgat, qui grave reddat iter.

Particula XVIII – (Petri de Ebulo)

Johannes Teresi - 09/01/2019
EPIGRAMMA
Gilua tibi coma aurum et astra micat tota sine
uolnere aut umbra caeruleosque oculos
comperi nulla potest dea despiciuntque dei, qui
cuncta humana regunt. Caela ubi uoluuntur
membra cana albescunt calcesque leues uolitare
concipiunt: remeas caela, at orbus ego.
Andreas Nouocomensis - 03/01/2019

Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae