De tribus amicabus
Tres amicae cafeum in thermopolio quondam potabant deque cuiusque maritis sermocinabantur; una narrabat suum Petrellum cum amaret in lecto tergus ac nates duras et calidas habere; altera idem de suo Juliano dixit, scilicet, in actu amatorio, nates duras et calidas habet; interrogata tertia, confitetur numquam mariti nates inter rem amatoriam tetigisse. Tunc duae amicae tertiam monuerunt ut nocte insequenti nates viro tangeret. Die autem crastino duae amicae cafeum bibentes tertiam exspectabant, quae cum venisset, ostendebat oculum tumidum et in corpore plagas pedeque altero clauda vix ambulabat. Interrogata quid actum esset, ita respondit: nocte superiore in lecto cum maritus me amaret, eius nates tetigi, quas inveni duras et calidas, eique ad aurem dixi nates eius esse similes ac Petrelli et Juliani.
Paulus Kangiser - 04/11/2019
NUNTII PAROECIALES
Hi nuntii paroeciales authentici, e variis locis collecti, nunc in Latinum sunt translati; quamvis bono animo sint scripti tamen duplici sensu vitiantur, quod risum movet nec religionem laedit.
*Proxima futura feria V (die Iovis), hora quinta, matrum circulus sessionem habebit; eae mulieres, quae in matribus cupiant numerari, parochum, quaesumus, adeant.
*Feria VI, hora septima, nostrae paroeciae pueri in scaenam agent opus “Hamlet”, Vilhelmi Shakespeare, in aula pareociali. Omnes vicinos vocamus: Adeste in hac tragoedia!
*Dilectae matronae: mementote venditionis pro charitate; haec opportunitatem affert ut inutilia, quae aedibus saepe obstant, deponamus. Etiam maritos adducite.
*Hodie catechesis agitur “de Iesu, super aquis ambulante”.
Cras: “Iesus quaerendus est”.
*Certamen ludi bascaudarii inter paroecias perget feria III vesperi, qua die venite frecuentes et nostrae factioni magno plausu iuvate ut Christum Regem vincamus.
*Mementote ad feriam V inceptum iri catechesin pueris et puellabus, utriusque sexus.
*Mensis Novembris finem habebit precatione omnibus defunctis recitanda.
1 Basketball
Paulus Kangiser - 23/09/2019
|
|