De origine verborum (XIII)
πλέκω: texo, contexo, consero; sed etiam plico, complico
Stirps ipsa Indoeuropaea *pl°k multa peperit verba et Graeco sermone et
Latino: voces enim Latinae “plico” atqui “complico” ab ipsa radice verbi
parta sunt, quae sinus flexurasque conserentia significare videntur. Graece
quoque innumera inveniuntur verba ab eadem stirpe parta: exempli gratia nam
ἐϋπλόκαμος adiectivum ἀπὸ τοῦ εὖ ac τοῦ πλοκάμου, id est Latine a “bene” et
“cincinno”, rectius in poematis suis ille Homerus testatur:
ἀλλ' ὅτε δὴ τρίτον ἦμαρ ἐϋπλόκαμος τέλεσ' Ἠώς,
καὶ τότ' ἔπειτ' ἄνεμος μὲν ἐπαύσατο ἠδὲ γαλήνη
ἔπλετο νηνεμίη· ὁ δ' ἄρα σχεδὸν εἴσιδε γαῖαν
ὀξὺ μάλα προϊδών, μεγάλου ὑπὸ κύματος ἀρθείς. (Od. V, 390-393)
“Cum diem tertium cincinnata abstulit Aurora, tum ventus constitit atque
malacia exspiravit tranquilla; ille (scil. Ulixes) proximam adspexit
terram, oculo acuto perspiciens, magnis exortus undis.”
Non modo tamen Graece adiectivum de quo supra diximus inveniri potest:
verba sicut πλέξις aut πλεκτή, quae “textura” ambo significant, facillime
reperiuntur, sed rarius τὸ πλεκοῦν comperitur. Vox ipsa significare enim
videtur Latine “amplecti” sive “corpora coniungere”, quod perrecte ad sinus
atque ad plicandum, id est ad versandum, stricto sensu pertinet.
Optima tamen vocum est Latine “simplex”, quod “singulus, unicus”
significare videtur: id ab ipsa radice τoῦ πλέκειν paritur atque a stirpe
illius ἑνός, id est εἷς -unus-; simplex igitur quod singulariter plicatur
indicat.
Andreas Latine interpretatus est
Scripsit Didacus et Franciscus Ticinensis