| 
  LEONARDUS (IV) 
 
    
    Leonardus multa incepta imperfecta dereliquit. Georgius Vasari narrat manum
    artificis non aptam fuisse ad mentem assequendam, qua re magno studio
    constanter imagines refecit simulque nova moliebatur, adeo ut saepe opus
    petitum non redderet ei qui mandatum dedisset. Hoc evocat “imperfectum”
    Michaelangeli; tamen hic alia ratione opus non perfecit, non ob assiduum
    desiderium recreandi, sed ut laborem a marmore statuas fingendi exprimeret
    sed etiam cruciatum in personis fictis, quasi vix a materie exirent.
 
    Anno MCDLXXXII Mediolanum se contulit ibi XVII annos permansurus. Occasio fuit
    mandatum legationis Laurentii Magnifici, quo artifex optime fructus est.
    Illo tempore Leonardus, sodomiae Florentiae accusatus nec liber operandi
    solus, in opere esse cupiebat apud Ludovicum Sforza, principem magnae et
    prosperae urbis, ubi artes et oeconomia maxime florebant. Ut hoc impetraret
    curriculum vitae singillatim explicatum exaravit, quod in Codice Atlantico
    inventum est. Hoc documento ille optimus pictor, sculptor se profitetur,
    sed ad hoc architectus, idoneus moliendis miris belli machinis, sed etiam
    rationi instituendae de fossis navigalibus tempore pacis. Antequam operam
    Ludovico, Moro cognominato, praebuisset, auxilio duorum amicorum priorem
    tabulam c.n.e. “Virgo saxorum” pinxit, Lutetiae expositam, de qua diuturna contentio cum
    fratribus sodalitatis religiosae opus mandantis exorta est sive de pretio
    sive de imaginum optionibus. Altera tabula prope aequalis, sed picta maximam partem a discipulis, Londinii conspici potest.
 
    Sedes dominatus fuit Castellum, quod iam fuerat castrum tempore antiquorum
    Romanorum et Media Aetate, sed tum ampliatum et turribus auctum.
 
    Primum opus a domino petitum fuit statua equestris ad celebrandum domini
    patrem. Leonardus sibi struere proposuit opus maximum inter omnia, cuius
    effecit simulacrum ex creta, quod omnibus admirationi fuit. Postea fusuram
    temptavit, sed frustra, quia aere empto tormenta ad bellum contra
    Franciscos confecta sunt.
   
    Deinde ad eum princeps mandavit ut opere tectorio conclave assium
    ornaret, eo nomine nuncupatum quod parietibus infra operimentum ligneum
    erat. Ei qui intrasset videbatur involvi umbraculo ramorum mororum qui
    altis truncis sustinebantur et ingentibus radicibus a saxis ficte exeuntibus. Arbor
    electa erat ut nomen "morus" dominum celebraret. Opus pluries refectum ut
    picta Leonardi repararentur et servarentur, etiam praesenti tempore
    visitatoribus praeclusum est.
 Scripsit Lydia Ariminensis 
     
 
 |