XVII. Dixit autem ad discipulos suos: ‘Impossibile est, ut non ueniant
offendicula; uae autem ei, per quem [illa] ueniunt!
2
Vtilius sit illi, si lapis molaris imponatur circa collum eius et
proiciatur in mare, quam ut offendiculum ponat uni e pusillis istis.
3
Attenditote uobis! Si peccauerit frater tuus, increpa eum et, si conuersus
sit, dimitte ei;
4
et si septies in die peccauerit in te et septies conuersus sit ad te
dicens: ‹Conuertor›, dimittes ei’.
5
Emissarii dixerunt Domino: ‘Adde nobis fidem!’.
6
Dixit autem Dominus: ‘Si haberetis fidem sicut granum sinapis, diceretis
huic [arbori] moro: ‹Eradicare et transplantare in mare›, et oboediret
uobis.
7
Quis autem uestrum [sit], habens seruum arantem uel pascentem, qui illi
regresso de agro dicet: ‹Statim transi, recumbe›,
8
sed nonne dicet illi: ‹Para id, quod cenem, et praecinge te et ministra
mihi, donec manducem et bibam, et postea tu manducabis et bibes›?
9
Num gratiam habet seruo illi, quod fecit ea, quae praecepta erant?
10
Sic etiam uos, cum feceritis omnia, quae praecepta sunt uobis, dicite:
‹Serui inutiles sumus. Quod debuimus facere, id fecimus›’.
11
Cum iret Ierosolymam, factum est, ut transiret per mediam Samariam et
Galilaeam.
12
Cum ingrederetur in quoddam uicum, occurrerunt ei decem uiri leprosi, qui
steterunt a longe
13
et leuauerunt uocem dicentes: ‘Iesu praeceptor, miserere nostri!’.
14
Vt uidit, dixit eis: ‘Ite, ostendite uos sacerdotibus’. Cum irent, factum
est, ut mundarentur.
15
Vnus autem ex eis, ut uidit sanatum se esse, reuersus est, magna uoce
magnificans Deum,
16
et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens ei; et hic erat
Samaritanus.
17
Respondens autem Iesus dixit: ‘Nonne decem mundati sunt? Et nouem ubi sunt?
18
Non sunt inuenti, qui redirent, ut darent gloriam Deo, nisi hic
alienigena?’.
19
Dixit ei: ‘Surge, uade; fides tua saluauit te’.
20
Interrogatus autem a pharisaeis, quando uenturum esset regnum Dei,
respondit eis et dixit: ‘Non uenit regnum Dei cum obseruatione
21
neque dicent: ‹Ecce hic [est]› aut: ‹Illic›. Ecce enim regnum Dei intra uos
est’.
22
Dixit autem ad discipulos: ‘Venient dies, cum desiderabitis uidere unum
diem Filii hominis, et non uidebitis.
23
Dicent uobis: ‹Ecce hic›, ‹Ecce illic›; ne iueritis neue secuti sitis:
24
nam sicut fulgur e [loco] sub caelo fulgens, lucet in ea, quae sub caelo
sunt, ita erit Filius hominis die suo.
25
Primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac;
26
et sicut factum est diebus Noë, ita erit etiam diebus Filii hominis.
27
Edebant, bibebant, uxores ducebant, dabantur ad nuptias, usque ad diem, quo
Noë intrauit in arcam, et uenit diluuium et perdidit omnes.
28
Similiter sicut factum est diebus Loti: edebant, bibebant, emebant,
uendebant, plantabant, aedificabant.
29
Quo die autem Lot exiuit a Sodomis, pluit ignis et sulphur de caelo, et
omnes perdidit.
30
Secundum haec erit dies, quo Filius hominis reuelabitur.
31
Illo die, qui erit in tecto, et uasa eius in domo, is ne descendat sublatum
illa; et qui in agro, similiter ne redeat retro.
32
Memores estote uxoris Loti.
33
Quicumque quaesiuerit animam suam saluare, perdet eam; et quicumque
perdiderit eam, uiuificabit eam.
34
Dico uobis: Illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter
relinquetur;
35
duae erunt molentes simul: una assumetur, et altera relinquetur’.
(36) 37
Respondentes dicunt ei: ‘Vbi, Domine?’. Qui dixit eis: ‘Vbicumque erit
corpus, illuc congregabuntur et aquilae’.
Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM