Annus
2 0 1 9


Rerum oblivio

De origine verborum (XII)

λανθάνω: lateo, celo, occulo, occulto; sed etiam obliviscor, oblittero, memoriam abicio

Abscondimenti enim id est verbum κὰτ’ἐξόχην: occultatio enim perrecte significatur atque ab ipsa voce evidetur. Quod prorsus celatum est, id est praeterea oblitteratum atque abiectum: omnes enim huius rei oblivisci nituntur.

Obliviorum verbum ipsum monstrat aspectum atque significatum, quod e Graeco sermone ad Latinum effluxit: stirps ipsa enim ad divina quoque pertinet, qua de re Romanorum πάνθεον quodam modo attigit ipsique Latini loca infera, quae apud Graecorum volumina experiri poterant, Graeca eadem nuncupabant voce.

Latine enim verbi Graeci simillimam reperire possumus vocem: Lethe nam non secus ac Ληθή, quod oblii rivus inferus significat. Illuc enim umbrae semet inmergebant, ut λῆθος, id est Latine oblivio, suppetere posset atque cuiuscuius vitae memoriarum obliviscerent. Oblia ac mors totum sunt, quod et radix ipsa *let- sub voce leto comperitur: letum igitur, id est mors, obitus, unde etiam letalis, ἀπὸ τοῦ λανθάνειν ῥίζης paritur.

Ille praeterea Priscianus grammaticus de Latii nomine suam exposuit sententiam (De XII vers. Aen. Verg. c.13):

Latium vel a latitudine vel a latendo nominatum est.

Id ille scripsit quod ille Saturnus, id est Graece Χρόνος, Iovem filium effugiendi causa ad oras perfugit Italas atque Latium advenit, ut semet filium lateret ac occulere posset.

Tam Graece quam Latine praeterea invenire licet verbum lethargus, id est a Graeca voce λήθαργος, ἐκ τοῦ ἀργοῦ et τοῦ λήθους, id est Latine ab otioso et ab oblivione.

Andreas Latine interpretatus est

Scripsit Didacus et Franciscus Ticinensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae