Annus
2 0 1 9


FINIS REGIMINIS

Ante triginta annos die nono mensis Novembris murus Berolini dirutus est. Quod res mutaturae erant iam antea praesentiebatur, cum Michael Gorbaciov novam rationem gubernandi incepisset renovata politica et oeconomia simulque data potestate sententias exprimendi. Quoniam mense Octobri anno MCMLXXXIX Praeses Sovieticus Berolinum pervenerat ut celebraret quadragesimum anniversarium Rei Publicae Democraticae Theodiscae frigus adversus Praesidem Ericum Honecker sibi obstantem ostendit, cum autem cives ab ipso auxilium peterent.

Post hebdomadam impulsu summi consilii factionis communisticae (Politburo) Ericus Honecker munus deposuit. Qui successit in eius locum, Egon Krenz, condicione rerum coactus, secreto, die nono Novembris novam legem ad migrandum edixit, ut insequenti die publicaretur monitis finium vigilibus. Iussum non observatum est, cum relator perperam diurnariis nuntiavit legem iam ratam esse coepisse. Nuntius statim pervulgatus est: qua re multa milia civium Germaniae Orientalis magna cum laetitia ad transitus muri accurrerunt, vix a vigilibus cohibitis, qui ob ingentem multitudinem advolantium armis decesserunt. Abhinc ruina muri incepit. Brevi tempore consilium captum est de coniunctione Germaniae Occidentalis et Orientalis; Praeses Gorbaciov quandoquidem perspexit iam Unionem Sovieticam non posse in sua potestate Germaniam Orientalem habere, de re Praesidem Civitatum Unitarum edocuit. Sunt qui putent consociationem celeriorem fuisse, non tam felicem esse, dissimilitudinem et discrepantiam permanere, tamen abhinc velum ferreum coepit in tota Europa concidere, abhinc etiam Unio Sovietica corruere coepit quae finem post duos annos habuit. Nova Europa orta est, quamquam nunc periclitans. At alia historia hoc tractabit.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae