Annus
2 0 1 9


Ἡ τοῦ ἐτυμολογικοῦ ἀνθολογία

De origine verborum (XI)

ἄνθος: flos ( videlicet etiam ἀνθύλλιον: flosculus sive floscula)

Verbum Graecum ad omnia florealia pertinet atque vox Latina ab eadem radice non invenitur, etsi apud Indos simillima praebetur vox: *andh enim et ἂνθους et Indici verbi "andhas" parens est, quod nomina ipsa vere interligat. Apud Graecam linguam praeterea multae reperiuntur voces, quae ἂνθους stirpem eandem κοινωνοῦσιν, sicut ἀνθολογία, quae florilegium stricto sensu significare videtur -id est nam ἐξ ἂνθους et τοῦ λέγειν, quae florum electionem ostendunt- aut χρυσάνθεμον, quod Latine flos aureus significare videtur -ἀπὸ χρυσοῦ atque ἀνθέμου, quod altera voce idem ἄνθος significat. In aegris medendis praeterea nomen ἐξάνθημα invenitur ἀπὸ τοῦ ἐξανθεῖν -id est Latine ab efflorendo-, ut rubra intertrigo significetur.

Ille demum Aristotelis discipulus ac sodalis Theophrastus in Historia Floreali sua (I,2) de floribus atque de arboribus graminibusque perlocutus est, ut floscularum ac fructuum tempus perspiciatur:

Τὸ μὲν οὖν μέρος ἅτε ἐκ τῆς ἰδίας φύσεως ὂν ἀεὶ δοκεῖ διαμένειν ἢ ἁπλῶς ἢ ὅταν γένηται, καθάπερ ἐν τοῖς ζώοις τὰ ὕστερον γενησόμενα, πλὴν εἴ τι διὰ νόσον ἢ γῆρας ἢ πήρωσιν ἀποβάλλεται. τῶν δ' ἐν τοῖς φυτοῖς ἔνια τοιαῦτ' ἐστὶν ὥστ' ἐπέτειον ἔχειν τὴν οὐσίαν, οἷον ἄνθος βρύον φύλλον καρπός, ἁπλῶς ὅσα πρὸ τῶν καρπῶν ἢ ἅμα γίνεται τοῖς καρποῖς·

Pars ideo, quae a stirpe sua ultro gignitur, sive simplex sive modo suo semper subsistit, sicut animalia in secundis nascitura, nisi quodam morbo aut senectute aut aliqua iniuria auferatur. In graminibus vero nonnullis tempus est ut semel in anno floreant, sicut algarum flos -atque fructus-, qui ante fructus gigni potest aut cum fructibus.

Andreas Latine interpretatus est

Scripsit Didacus et Franciscus Ticinensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae