Annus
2 0 1 9


LEONARDUS (III)

Secundum opus splendidum pictum est annis MCDLXXIII et MCDLXXIV, id est Annuntiatio quam admirari possumus Florentiae in Pinacotheca Officiorum: hic quoque disciplina magistri plane animadvertitur in plutei latere cuius ornamentum classicum revocat sepulcrum aëneum ab artifice Verrocchio confectum Iohannis patrui et Petri patris Laurentii Magnifici in ecclesia Sancti Laurentii positum. Etiam vestis sinus exemplum ab exercitatione cum magistro haud dubie manat. Ad cetera tabula tota Leonardiana apparet: facies Angeli Gabriel, sed praesertim gestus manus Virginis, hortus cum floribus, recessus cum arboribus et montibus longe evanescens.


Tertia tabula Adoratio Magorum magis composita exstitit, sed imperfecta mansit: nam incepta est anno MCDLXXXI sed insequenti Leonardus Mediolanum se contulit postquam sua opera ab Aloisio Sforza petita erat. Tamen opus magni momenti reputatur, quia per id novisse licuit τέχνην a Leonardo adhibita qui, ut mos erat, ante picturam lineamenta parabat, sed incerta, ut postea figuras et species mutare posset. Personae dispositae sunt ut pyramidem conficerent cuius in vertice stat Virgo. Motus in orbem structus est cruribus Matris ad sinistram partem versis, sed etiam capite Iesu ad dexteram, qui, brachio tento et parva manu, totam multitudinem complecti videtur.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae