De origine verborum (X)
πάλιν: rursus, iterum, retrorsus, denuo
Adverbia re vera raro scrutantur, quorum radices saepe a nominibus sive ab
adiectivis exstant. Verba ipsa tamen sunt aliquando infirma origine, quae
et Graece et Latine haud semper perspicua videtur. Verbum Graecum enim
πάλιν haud bene examinatur, cum stirps sua non facillime comperiatur,
quamvis adverbi significatus recte patefiat: iterationem vox in se
continet, sicut antea ostenditur.
De stirpis incerta re ille grammaticus Petrus Chantraine in lexico suo
nonnulla exposuit, etsi nec ille de cogitationibus suis certior erat: τὸ
πέλειν -id est Latine "aboriri", "exoriri", "nasci"- apud scripta eius
verbi vera vox, quam πόλος -id est Latine "cardo", "axis", quod verbum et
polum Latine genuit- ac radix sua *p°l contingere videbantur; τὸ πέλειν
verumtamen adverbium haud sine mediis peperit: fuit tamen adiectivum
*πάλις, quoius ἀιτιατικὴ πτῶσις praescripta vere adverbium creavit. Sub
oculis attamen non modo primaria vox, sed etiam ἒμπαλιν pollentior vox
refertur. Iam vocum exempla praebemus Graeca ut verborum modus clareat:
Καὶ τότε δὴ ῥ' αὐτοῖο πάλιν χύτο θέσφατος ἀήρ (Od., VII, 143)
Ventus enim rursus flat Ulixis motus a divis.
Ἒμπαλιν ὂσσοισιν πυρὶ λαμπρομένοισι δεδορκώς -scil. Φοῖβος- (Hes., Sc.
CXLV)
Flamma iterum accensis oculis malus inspicit ille.
Nonnulla tamen verba vox eadem generavit: videlicet παλίνδρομος nomen, quod
ἀπὸ τοῦ πάλιν atque τοῦ δρόμου exsequitur. Ut quid palindromus sit
demonstretur, sane legatur sententia ipsius Gregorii Natianzeni ἐν τῶι τῆς
ἁγίας Σοφίας ἱερῶι Byzantino: Νίψον ἀνόμημα, μὴ μόναν ὄψιν, quod Latine
"Peccatum, non modo lue vultum" significare videtur.
Verbum donec Graecum, quod et Latine et Italice legitur, παλίμψηστος
indicatur: id est ἀπὸ τοῦ πάλιν atque τοῦ ψᾶν, quod "eradere" Latine
significare animadvertitur; palimpsestus igitur codex est, quoius membranae
iam impressae denuo corraduntur, ut iterum eas adhibere liceat. Ille tandem
Angelus Mai cardinalis Ciceronis Rei Publicae codicem rescriptum invenit:
ut fortuita investigatio concelebraretur, ille Italicus poeta Angeli
discipulus ac amicus Iacobus Leopardi τῶν ὠιδῶν τρίτην ξυγγέγραφε.
Andreas Latine interpretatus est
Scripsit Didacus et Franciscus Ticinensis