De origine verborum (IX)
Tam Graece quam Latine nonnulla sunt verba, quae animi affectum significare
queunt: illa attamen altera alterave re differunt inter se, quod ipsa
designandi causa verba varia peperit.
Sicut apud maiores nostros, a Graecis sane incipiamus vocibus, quae cum
Latinis radicibus re vera minime congruunt: illarum sed studium multum
secum confert, ut Graecus sensus patefiat sensim.
-φιλία: ab eadem stirpe enim φίλος paritur, quae communis est etiam cum τῷ
φιλεῖν. Verbum enim significare videtur “amicitia”, quae et Latine ab amore
est: apud Graios tamen φίλοι amantes quoque, si praecipue de maribus
praedicatur, nuncupantur, quibus nomen “amicorum” Latino sermone non
invenitur. Graecus enim heros Achilles φίλος τοῦ Πατρόκλου, quod apud τοὺς
ἀοιδούς amantem designabat. Re publica instituta, amicus tamen erat
sodalis, qui more antiquo in diis colendis, more novo in suffragiis
latendis comitiali sub advocatione, ab eodem pascitur.
-ἔρως: id est summum dilectionis verbum, quod in se omnia corporea secum
confert: “diligit” enim Latine qui aliquem optat exquiritque, ἐρᾷ Graece
qui alteri studet. Ille Plato sapientissimus in membranis Symposii sui
(CCIII b-CCIV a) de origine Amoris longe dissevit:
Μακρότερον μέν, (scil. Διοτίμα) ἔφη, διηγήσασθαι· ὅμως δέ σοι ἐρῶ. ὅτε γὰρ
ἐγένετο ἡ Ἀφροδίτη, ἡστιῶντο οἱ θεοὶ οἵ τε ἄλλοι καὶ ὁ τῆς Μήτιδος ὑὸς
Πόρος. ἐπειδὴ δὲ ἐδείπνησαν, προσαιτήσουσα οἷον δὴ εὐωχίας οὔσης ἀφίκετο ἡ
Πενία, καὶ ἦν περὶ τὰς θύρας. ὁ οὖν Πόρος μεθυσθεὶς τοῦ νέκταρος ‑ οἶνος
γὰρ οὔπω ἦν ‑ εἰς τὸν τοῦ Διὸς κῆπον εἰσελθὼν βεβαρημένος ηὗδεν. ἡ οὖν
Πενία ἐπιβουλεύουσα διὰ τὴν αὑτῆς ἀπορίαν παιδίον ποιήσασθαι ἐκ τοῦ Πόρου,
κατακλίνεταί [c] τε παρ' αὐτῷ καὶ ἐκύησε τὸν Ἔρωτα. διὸ δὴ καὶ τῆς
Ἀφροδίτης ἀκόλουθος καὶ θεράπων γέγονεν ὁ Ἔρως, γεννηθεὶς ἐν τοῖς ἐκείνης
γενεθλίοις, καὶ ἅμα φύσει ἐραστὴς ὢν περὶ τὸ καλὸν καὶ τῆς Ἀφροδίτης καλῆς
οὔσης. ἅτε οὖν Πόρου καὶ Πενίας ὑὸς ὢν ὁ Ἔρως ἐν τοιαύτῃ τύχῃ καθέστηκεν.
Longum est narrare: attamen tibi omnia patebo. Postquam Venus nata est,
caelites, ille Subtilis, Mentis filius, et alii una epulati sunt. Epulis
iam digestis, Paupertas pervenit atque stans in prothyris quomodo res in
cena se haberet rogavit. Subtilis igitur ambrosia ebrius -nectar enim
erat- ad Iovis hortos adivit atque nectari gravatus obdormiscit. Postea
Subtilis dei filium parere Paupertas cupiebat, ut miseria sua puer
exsolveretur: cum dilecto iacuit ideoque Amor concipitur. Veneris inde
famulus ille Amor factus est, de stirpe eius conceptus, atque naturaliter
sublimis omnis amans et pulcherrimae Veneris. Quod ergo ille Amor, Subtilis
et Paupertatis filius, tali sorte incidit.
-στοργή: id est amor familiarium, filii amor parentum parentumque amor
filii. Qui maxime ad pietatem Latino sermone pertinet, quoniam pius qui
parentes atque superos excoluit; amor ipse familiaris in communi origine
colitur atque fovetur, quod maxime et Grai et Romani curabant.
-ἀγάπη: amor maior, summus et aeternus. Ἀγάπη enim inter animos, ἔρως tamen
inter corpora paritur. Ille Iesus in Evangelio secundum Ioannem (XIII, 34)
legem summam Apostolis impertit:
ἐντολὴν καινὴν δίδωμι ὑμῖν, ἵνα ἀγαπᾶτε ἀλλήλους· καθὼς ἠγάπησα ὑμᾶς ἵνα
καὶ ὑμεῖς ἀγαπᾶτε ἀλλήλους. Quod Latine significare videtur: “Novam vobis
trado legem, ut inter vos ametis: ut ipse vosmet amavi, sic inter vos
ametis”.
Passim (XXI, 15):
Ὅτε οὖν ἠρίστησαν λέγει τῷ Σίμωνι Πέτρῳ ὁ Ἰησοῦς, Σίμων Ἰωάννου, ἀγαπᾷς με
πλέον τούτων; λέγει αὐτῷ, Ναί, κύριε, σὺ οἶδας ὅτι φιλῶ σε. λέγει αὐτῷ,
Βόσκε τὰ ἀρνία μου. Quod Latine significare videtur: “Cena iam comesa,
Iesus Simoni Petro dixit: -Simon, Ioannis filius, mene supra omnia amas?-,
ille Simon respondit: -Firme, domine, valde scis me diligere-. Donec ille
Iesus fatetur: “Pasce agnos meos”.
Andreas Latine interpretatus est
Scripsit Didacus et Franciscus Ticinensis