Annus
2 0 1 9


LEONARDUS (II)

Fuit Leonardo ingenium ad omnia versatile, sed a pueritia excellit in arte delineandi, ut scriptor vitae Georgius Vasari narravit, adeo ut pater Petrus eius lineamenta praeclaro artifici Andreae Verrocchio cognominato ostenderit, qui puerum decem annorum in suam officinam Florentiae tironem acciperet. Illic artem pingendi, statuariam, aurificem, sed praesertim delineandi colebatur, cum discipulus comites haberet nonnullos summos artifices, inter quos Alexander Botticelli, Dominicus Ghirlandaio, sed magister semper dilexit Leonardum qui particepem operum magni momenti eum reddit.

Aetate viginti quattuor annorum adhuc in magistri officina versabatur, ex qua re evincitur veram sodalitatem inter eos fuisse: e.g. socii fuerunt in pictura vestis sinuum, immo inter se certaverunt. Hoc studium ostenditur in statua fictili nuper Leonardo adscripta Matris Sanctae cum Puero Ridenti exposita in Musaeo Londinii. Mollitia quoque Virginis vultus lineamenta aliarum operum summi artificis revocat. Periti artis hoc putant unum opus statuarium Leonardi quod ad nos pervenit.


Cum Verrocchio commissa esset tabula de Baptismate Christi a Monasterio Sancti Salvii, opus inceptum a Leonardo perfectum est, qui suavissimum os colore dilutiore obliquae imaginis unius angeli pinxit, sed etiam loca extenuata, flumen et montes in scaena extrema; etiam corpori Christi minus aspero reddito operam dedisse videtur. Narrant, quod non verisimile reputatur, magistrum dixisse, postquam viderat discipuli opus, se iam non penicillum tacturum esse.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae