De origine verborum (VII)
τρέφω: alo, sustento, pasco, nutrio passimque foveo; media voce τρέφεσθαι:
vescor, pabulor.
Omnibus praeclarum est medicinae verba saepissime a Graecis vocibus genita
esse, cui rei Graeca origo medicae artis prima causarum est: Hippocrates
enim primus Athenis opera sua conscripsit ac saepius in multitudine
recitavit. Qua de causa et τὸ τρέφειν in medicorum philosophorumque usu
expansum est.
Harum rerum primi testes sub oculis ostendere possumus, id est Graece
praelegere in Galeni scriptis, qui tum γλώσσας in Hippocratis operibus
subscripsit cum artem suam medicam litteris exposuit, ut infra legere
licet. Nobis nunc de τοῦ τρέφειν usu aliqua legenda:
"Ὃσα δ' οὐχ ὅλοις μορίοις, ἀλλ' ἐν μέρεσι μορίων ἐλλείπει τε καὶ ὑπερβάλλει
τοῦ κατὰ φύσιν, ἀνάθρεψις μὲν ἢ γένεσις ἐπὶ τῶν ἐλλειπόντων, ἀφαίρεσις δὲ ἢ
καθαίρεσις ἐπὶ τῶν ὑπερβαλλόντων· ὅθεν οὔτε σκοπὸς ἐπ' αὐτῶν ἕτερος, οὔτ'
ἰδέα φαρμάκων ἑτέρα κατὰ γένος", id est Latine: "Quae nam haud in partibus
universis, sed in artuum tantum partibus negliguntur atque nimia vi
impetrant, in primis neglectionum alimentum ac examen inspiciatur, postea
morbi potentiae excisio ac purgatio: unde nec altera inquisitio de malis,
nec praescriptio medicaminum altera sit." (Ars medica, CDII)
Ille Galenus apud locum ἀνάθρεψιν nuncupat vim a morbo exceptam, ἀπὸ τοῦ
τρέφειν atque ἀνά, quod "alimentum" legi potest sive "vim anquisitam", quae
sine mora purganda videntur.
Alterum apud locum Galenus vocem simillimam adhibet. Quo perlecto, alia de
verbo ostenduntur:
"Αἴτια δ' ὑγιεινὰ, τὰ τὴν εἰρημένην ἐπανορθούμενα διάθεσιν ἑνὶ μὲν κεφαλαίῳ
περιλαβεῖν, ὅσα ταχεῖαν μὲν καὶ ἀσφαλῆ θρέψιν ἐργάζεται· κατὰ μέρος δὲ, ἐν
ταῖς συμμέτροις κινήσεσι, καὶ σιτίοις, καὶ πόμασι, καὶ ὕπνοις." id est
Latine: "Principia vero salubria praedictam salutem adipisci cito possunt,
quae praesto resumptionem offerunt, singulis in partibus atque in artibus
movendis, et in cibo sumendo et in potitando et in dormitando" (Ars medica,
CDVI)
Apud locum ipsum enim θρέψις "resumptio, restauratio" significare videtur,
quod ad corpora medicamentis fota maxime pertinet: Italice nam verbum
"atrofia" , ἀ privativum et τρέφειν, comperire licet, quod "alicuius rei
vigoris absentia" significare videtur, atque "eterotrofo", ἀπὸ τοῦ ἑτέρου
et τοῦ τρέφειν, quod "ab altero nutrimentum sumere" significat.
Andreas Latine interpretatus est
Scripsit Didacus et Franciscus Ticinensis