Annus
2 0 1 9


LEONARDUS (I)

Anno MMXIX quingentesimus anniversarius obitus Leonardi Vinciani cadit, qui fuit vir ingeniosissimus inter omnes totius orbis. Arduum est aliqua de eo scribere, cum fuerit summus artifex pingendi,fingendi, architectus, sed etiam rerum naturae studiosus, inventor machinarum quae futuras praeceperunt; in summa omnes partes scientiae eximie expertus est.

Obiit in Francogallia postridie Kalendas Maias, anno MDXIX in castro ( Clos Lucé ) sito apud oppidum Ambaciam, contra flumen Ligerem, non longe a castello regia sede Francisci I, qui hospitio Leonardum accepit ab anno MDXVII. Rex ei “primo artifici pingendi, architecto, machinatori” tribuit opulentum beneficium annuum. Secum excellens vir tulerat nonnulla opera, ex quibus praeclara Domina Lisa, primum in eodem castro exposita, ipsi regi muneri data.

Leonardus in oppidulo Vinci non longe a Florentia natus est a.d. XVII Kal. Mai. anno MCDLII, filius non legitimus tabellionis Petri, brevi amore erga feminam Catharinam nomine genitus. Educatus est ab avis paternis et patruo. Cum non legitimus esset non potuit hereditate accipere patris munus et bona. Fuit puer effrenatus, schola orbatus, qui omnia per se didicit. Rerum natura fuit ei magistra et loca naturalia quae peragravit in suis tabulis effinxit.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae