De origine verborum (VI)
ἰάομαι: medeor, medicor, morbi curam adhibeo, sano
θεραπεύω: curo, alicui salutem prospicio, consulo
Quid enim inter verba Graeca pro "curando" sive "medicando" differt? Ambo
enim prima specie significationem eandem conferre queunt: nobis nam
facillime intellectu Latine significatus concivimus atque cotidiano more
amborum usus anceps est. Vt melius tamen explanetur incognitum, Evangelii
Lucae (IX, 1-2) σελίδας perlegere possumus:
Συγκαλεσάμενος -scil. Ἰησοῦς- δὲ τοὺς δώδεκα ἔδωκεν αὐτοῖς δύναμιν καὶ
ἐξουσίαν ἐπὶ πάντα τὰ δαιμόνια καὶ νόσους θεραπεύειν. Καὶ ἀπέστειλεν αὐτοὺς
κηρύσσειν τὴν βασιλείαν τοῦ θεοῦ καὶ ἰᾶσθαι -scil. τοὺς ἀσθενεῖς-. id est
Latine: "Apostolis convocatis duodecim, potestatem ac potentiam et daemonia
expellendi et morbos curandi commisit. Postea illos Dei regni legatos et
aegros sanandi causa quoquo allegavit."
Voces igitur Graeco in sermone aliquo modo inter se discrepationes
proferunt: altera ideo -id est τὸ ἰᾶσθαι- stricto sensu aegrotos sanare
tamquam medicus significare videtur: Graece enim ἰατρός medicus nuncupatur,
sicut verba simillima ἰατρικὴ τέχνη, ἰατρεύω atque ἰατρόμαντις, quae
significare videntur "ars medica", "mederi" atque "medicus sibyllinus", ut
Asclepiadis ipsius sacerdotes Epidaurenses. Altera autem -id est τὸ
θεραπεύειν- sensus alios secum afferre consentitur: curae atque servitii
speciem verbum sibi adligat, quod in Evangelio maxime patetur. Apostoli
enim aegris tam in corpore quam in spiritu, id est peccatoribus, praestare
iubentur, ut θεραπὼν θεράπευμα δεσπότηι ἢ ξένωι βοηθήσει -id est Latine:
"servus servitium suum sive domino sive advenae adferet."
Andreas Latine interpretatus est
Scripsit Didacus et Franciscus Ticinensis