XV. Erant autem appropinquantes illi omnes portitores et peccatores, ut
audirent eum.
2
Murmurabant pharisaei et scribae dicentes: ‘Hic peccatores recipit et
manducat cum eis’.
3
Dixit ad illos hanc collationem dicens:
4
‘Quis ex uobis homo, qui habet centum oues et, si perdiderit unam ex eis,
non dimittit undecentum in deserto et uadit ad eam, quae perierat, donec
inueniat eam?
5
Cum inuenerit eam, imponit in humeros suos gaudens
6
et cum uenerit domum, conuocat amicos et uicinos, dicens eis:
‹Congratulamini mihi, quod inueni ouem meam, quae perierat›.
7
Dico uobis: Ita [maius] gaudium erit in caelo super uno peccatore se
conuertente quam super undecentum iustis, qui non indigent conuersione.
8
Vel quae mulier habens drachmas decem, si perdiderit unam drachmam, non
accendit lucernam et euerrit domum et quaerit diligenter, donec inueniat?
9
Cum inuenerit, conuocat amicas et uicinas dicens: ‹Congratulamini mihi,
quod inueni drachmam, quam perdideram›.
10
Ita dico uobis: Gaudium fit coram angelis Dei super uno peccatore se
conuertente’.
11
Dixit autem: ‘Homo quidam habebat duos filios.
12
Dixit adulescentior ex eis patri: ‹Pater, da mihi portionem substantiae,
quae me contingit’. Diuisit illis substantiam.
13
Post non multos dies, congregatis omnibus, adulescentior filius peregre
profectus est in regionem longinquam et ibi dissipauit substantiam suam
uiuens dissolute.
14
Cum autem omnia dispendisset, facta est fames ualida in regione illa, et
ille egere coepit.
15
Profectus adhaesit uni ciuium regionis illius, et [is] misit eum in campos
suos, ut pasceret porcos.
16
Cupiebat saturari e siliquis, quas porci edebant, et nemo ei dabat.
17
In se autem reuersus dixit: ‹Quam multi mercenarii patris mei abundant
panibus, ego autem hic fame pereo.
18
Surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi: Pater, peccaui in caelum et
coram te
19
et iam non sum dignus, qui uocer filius tuus; fac me sicut unum e
mercenariis tuis›.
20
Surrexit et uenit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, uidit eum
pater eius et misericordia motus est et, cum accurrisset, cecidit super
collum eius et osculatus est eum.
21
Dixitque ei filius: ‹Pater, peccaui in caelum et coram te; iam non sum
dignus, qui uocer filius tuus›.
22
Dixit autem pater ad seruos suos: ‹Cito proferte uestem primam et induite
eum et date anulum in manum eius et calceamenta in pedes
23
et adducite uitulum saginatum, occidite; et manducemus et epulemur,
24
quia hic filius meus mortuus erat et reuixit, perierat et inuentus est›.
Coeperunt epulari.
25
Erat autem filius eius senior in agro et, cum ueniret et appropinquaret
domui, audiuit concentum et saltationes
26
et uocauit unum e seruis et interrogauit, quae essent haec.
27
Qui dixit ei: ‹Frater tuus uenit, et occidit pater tuus uitulum saginatum,
quia saluum receperat eum›.
28
Indignatus est tamen [ille] et nolebat intrare. Qua re pater eius egressus
rogabat eum.
29
Qui respondens dixit patri suo: ‹Ecce tot annos seruio tibi neque umquam
mandatum tuum praeterii, et numquam dedisti mihi haedum, ut epularer cum
amicis meis;
30
sed postquam filius tuus hic, qui deuorauerat substantiam tuam cum
meretricibus, uenit, occidisti ei uitulum saginatum›.
31
Qui dixit ei: ‹Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt;
32
epulari autem et gaudere oportebat, quia hic frater tuus mortuus erat et
reuixit, perierat et inuentus est›’.
Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM