“Satis vixi, invictus enim morior”. Haec extrema verba
fortissimum virum Thebanum Epaminondam efflavisse, in pugna apud Mantineam
mortifere sauciatum, Cornelius Nepos (Epam. IX) narravit.
Hic extremo tempore imperator apud Mantineam cum acie instructa
audacius instaret hostes, cognitus a Lacedaemoniis, quod in unius
pernicie eius patriae sitam putabant salutem, universi in unum impetum
fecerunt neque prius abscesserunt, quam magna caede multisque occisis
fortissime ipsum Epaminondam pugnantem sparo eminus percussum concidere
viderunt. Huius casu aliquantum retardati sunt Boeotii, neque tamen
prius pugna excesserunt, quam repugnantis profligarunt. At Epaminondas
cum animadverteret mortiferum se vulnus accepisse simulque, si ferrum,
quod ex hastili in corpore remanserat, extraxisset, animam statim
emissurum, usque eo retinuit, quoad renuntiatum est vicisse Boeotios.
Id postquam audivit, 'Satis' inquit 'vixi; invictus enim morior.' Tum ferro
extracto confestim exanimatus est.
Thebani cum essent victores, tamen, mortuo duce, hostes non insecuti sunt,
qua re pugna anceps reputata est.
Alio modo Diodorus Siculus (Bibl. Hist. XV 87, 5-7) Epaminondae
obitum descripsit.
Ἐπαμεινώνδας δ' ἔτι ζῶν εἰς τὴν παρεμβολὴν ἀπηνέχθη, καὶ τῶν συγκληθέντων
ἰατρῶν ἀποφηναμένων, ὅτι πάντως, ὅταν ἐκ τοῦ θώρακος ἐξαιρεθῇ τὸ δόρυ,
συμβήσεται καὶ τὸν θάνατον ἐπακολουθῆσαι, εὐψυχότατα [6] τὴν τοῦ βίου
καταστροφὴν ἐποιήσατο. πρῶτον μὲν γὰρ τὸν ὑπασπιστὴν προσκαλεσάμενος
ἐπηρώτησεν, εἰ διασέσωκε τὴν ἀσπίδα. τοῦ δὲ φήσαντος καὶ θέντος αὐτὴν πρὸ
τῆς ὁράσεως, πάλιν ἐπηρώτησε, πότεροι νενικήκασιν. ἀποφαινομένου δὲ τοῦ
παιδός, ὅτι Βοιωτοὶ νενικήκασιν, Ὥρα, φησίν, ἐστὶ τελευτᾶν, καὶ προσέταξεν
ἐκσπάσαι τὸ δόρυ. ἀναβοησάντων δὲ τῶν παρόντων φίλων, καί τινος εἰπόντος
ὅτι Τελευτᾷς ἄτεκνος, Ἐπαμεινώνδα, καὶ δακρύσαντος, Μὰ Δία μέν, φησίν, ἀλλὰ
καταλείπω δύο θυγατέρας, τήν τε ἐν Λεύκτροις νίκην καὶ τὴν ἐν Μαντινείᾳ.
καὶ τοῦ δόρατος ἐξαιρεθέντος ἄνευ πάσης ταραχῆς ἐξέπνευσεν.
Epaminondas adhuc vivus in castra illatus est et, quia medici coacti
affirmaverunt, postquam hasta extracta esset, futurum esse ut etiam mors
consequeretur, praeclare vitae finem fecit. Primum enim, ex arcessito
armigero quaesivit num scutum conservavisset. Cum ille annuisset et ante
eius oculos scutum deponeret, iterum requisivit utri victores essent. Cum
puer confirmavisset Boeotos vicisse “Tempus est, - inquit – moriendi” et
imperavit ut hasta extraheretur. Quoniam amici qui aderant eiulatum
sustulerunt atque unus dixit eum obire nullo filio genito et vim lacrimarum
profudit, ille respondit: “Iuppiter, non ita est: duas filias relinquo,
victorias apud Leuctra et Mantineam”. Cum autem hasta extracta esset, sine
animi perturbatione, animam efflavit.
Scripsit Lydia Ariminensis