Annus
2 0 1 9


Ἀπὸ τοῦ στορεννύναι

De origine verborum (IV)

στορέννυμι (saepius testantur στόρνυμι) "sterno, prosterno, obtendo, pando, fundo, defundo, diruo"

Multa sunt verba tam Latine quam Italice, quae ex eadem radice huius Graeci verbi exsequantur: Latine "vias stratas" invenire possumus, quae a sternendo sunt, atque Latini, cum de lectulis loquebantur, lectos peregrinis sternebant. Quod et aliis modis invenitur: verbum "instrumentum"-id est ab instruendo- ab ipsa radice genitum est, quia instruuntur quae una strata ac disposita sunt.

Ille Herodotus apud locum operis sui (VI.139,3) proprie verbo utitur, cum de Pelasgorum remediis malorum eorum in Atheniensium gentem enarrat:

Ἦλθόν τε δὴ ἐς τὰς Ἀθήνας οἱ Πελασγοὶ καὶ δίκας ἐπαγγέλλοντο βουλόμενοι διδόναι παντὸς τοῦ ἀδικήματος. Ἀθηναῖοι δὲ ἐν τῷ πρυτανηίῳ κλίνην στρώσαντες ὡς εἶχον κάλλιστα καὶ τράπεζαν ἐπιπλέην ἀγαθῶν πάντων παραθέντες ἐκέλευον τοὺς Πελασγοὺς τὴν χώρην σφίσι παραδιδόναι οὕτω ἔχουσαν.-id est Latine "Pelasgi enim Athenas pervenerunt atque iniuriam nuntiaverunt, solvere totam poenam studentes. Athenienses ideo in basilica lectos sternentes quam optime, mensa omni cibo impleta, Pelasgos iusserunt regionem eorum sibi tradere"-. Athenienses enim ibi Pelasgis lectos straverunt, quod perrecte τὸ στορνύναι κλίνας significare videtur: non modo proprium verbum, sed etiam eius abusio maximi momenti videtur.

Ut ille Thucydides in opere suo (VI, 18, 4) cum de consiliis Atheniensium in Peloponnesiacos praescribit, τὸ στορνύναι significare videtur non tantum "sternere" sed etiam "diruere, fundere", quod hic clare ostenditur:

'Λογισάμενοι οὖν τάδε μᾶλλον αὐξήσειν, ἐπ' ἐκεῖνα ἢν ἴωμεν, ποιώμεθα τὸν πλοῦν, ἵνα Πελοποννησίων τε στορέσωμεν τὸ φρόνημα-id est Latine: "Haec igitur crescitura esse existimantes, si modo in ea ineamus, naves heu solvamus, ut Peloponnesiacorum animum diruamus."

Aliis in verbis tamen lectio altera comperitur: stragis enim eandem radicem communicat, quae "hominum excidium" significat atque "destructionem"- id est a "de-struendo"-.

Andreas Novocomensis Latine interpretatus est

Scripsit Didacus et Franciscus Ticinensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae