XIII. Aderant autem quidam eodem tempore nuntiantes illi de Galilaeis,
quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum.
2
Respondens dixit illis: ‘Num putatis hos Galilaeos prae omnibus Galilaeis
peccatores fuisse, quia talia passi sint?
3
Non, dico uobis, sed nisi conuersi eritis, omnes similiter peribitis.
4
Vel illi duodeuiginti, super quos cecidit turris in [piscina] Siloë et
occidit eos: num putatis illos quoque debitores fuisse magis quam omnes
homines habitantes Ierosolymae?
5
Non, dico uobis, sed nisi conuersi eritis, omnes similiter peribitis’.
6
Dicebat autem hanc similitudinem: ‘Arborem fici habebat quidam plantatam in
uinea sua et uenit quaerens fructum in illa, et non inuenit.
7
Dixit autem ad cultorem uineae: ‹Ecce anni tres sunt, ex quo uenio quaerens
fructum in hac ficulnea, et non inuenio. Ergo excide illam. Cur terram
quoque inertem facit?’.
8
Ille autem respondens dicit ei: ‘Domine, sine illam etiam hoc anno, usque
dum fodiam circa illam et mittam stercora;
9
et si quidem fecerit fructum in futurum [manebit], sin autem excides eam’’.
10
Erat autem docens in una congregationum sabbato.
11
Ecce mulier [aderat], quae habebat spiritum infirmitatis annos duodeuiginti
et erat inclinata neque omnino poterat sursum aspicere.
12
Quam cum uidisset Iesus, uocauit et dixit ei: ‘Mulier, soluta es
infirmitate tua’,
13
et imposuit illi manus; et confestim erecta est et glorificabat Deum.
14
Respondens autem praefectus congregationis, indignans, quod sabbato [illam]
Iesus curauerat, dicebat turbae: ‘Sex dies sunt, quibus operari oportet.
His ergo uenientes curantor, et non die sabbati’.
15
Respondit autem ad illum Dominus et dixit: ‘Versuti, nonne unusquisque
uestrum sabbato soluit bouem suum uel asinum a praesepio et ducit
adaquatum?
16
Hanc autem filiam Abrahae, quam alligauit satanas ecce [iam] duodeuiginti
annos, nonne oportuit solui a uinculo isto die sabbati?’.
17
Cum haec diceret, erubescebant omnes aduersarii eius, et omnis populus
gaudebat de omnibus, quae gloriose fiebant ab eo.
18
Dicebat igitur: ‘Cui simile est regnum Dei, et cui simile aestimabo illud?
19
Simile est grano sinapis, quod sumptum homo iecit in hortum suum, et creuit
et factum est arbor, et uolucres caeli requieuerunt in ramis eius’.
20
Iterum dixit: ‘Cui simile aestimabo regnum Dei?
21
Simile est fermento, quod sumptum mulier abscondit in farinae sata tria,
donec fermentaretur totum’.
22
Ibat per ciuitates et uicos docens et iter faciens Ierosolymam.
23
Dixit autem illi quidam: ‘Domine, num pauci sunt, qui saluantur?’. Ille
autem dixit ad eos:
24
‘Contendite intrare per angustam portam, quia multi, dico uobis, quaerent
intrare, et non poterunt.
25
Cum autem surrexerit pater familias et clauserit ostium, et incipietis
foris stare et pulsare ostium dicentes: ‘Domine, aperi nobis’; et
respondens dicet uobis: ‹Nescio uos, unde estis?›.
26
Tunc incipietis dicere: ‹Edimus coram te et bibimus, et in plateis nostris
docuisti›;
27
et dicet loquens uobis: ‹Nescio, unde sitis; discedite a me, omnes operarii
iniquitatis›.
28
Ibi erit fletus et stridor dentium, cum uideritis Abrahamum et Isaacum et
Iacobum et omnes uates in regno Dei, uos autem expelli foras.
29
Venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno
Dei.
30
Ecce sunt ultimi, qui erunt primi, et sunt primi, qui erunt ultimi’.
31
Eadem hora accesserunt quidam pharisaeorum dicentes illi: ‘Exi et uade
hinc, quia Herodes uult te occidere’.
32
Dixit illis: ‘Ite, dicite uulpi illi: ‹Ecce eicio daemonia et perficio
sanationes hodie et cras, et nudiustertius consummor.
33
Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti [die] ambulare, quia non
accipitur uatem perire extra Ierosolymam’.
34
Ierosolyma, Ierosolyma, quae occidis uates et lapidas eos, qui missi ad te
sunt: quotiens uolui congregare filios tuos, quemadmodum auis nidum suum
sub pinnis, et noluistis.
35
Ecce relinquitur uobis domus uestra. Dico autem uobis: Non uidebitis me,
donec ueniat [hora], cum dicetis: ‹Benedictus, qui uenit in nomine
Domini›’.
Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM