De origine verborum (III)
τεῖχος: “murus, paries, agger, maceria, moenia”.
Multopere Graecorum milites, quorum sermones nobis desunt, atque, quorum
opera nos advenerunt, Graii scriptores verbum effati sunt: civitates suas
muniendi enim gratia de muris maxime collocuti sunt, tam Athenienses quam
Peloponnesiaci. Alteri enim magistratus quoque creaverunt, ut moenium illi
curam persequerentur: nomen eius erat τειχοποιός -ἀπὸ τοῦ τείχους atque τοῦ
ποιεῖν, id est a “muro” atque a “perficiendo” perrecto more, ibi rectius
“curando, exigendo”-; alteri tamen moenia adstruxere hostili metu, ut rerum
scriptor maximus Graiorum ait. His enim verbis ille Thucydides apud locum
Annalium suorum (V.82,5) de Argivorum moenibus instructis “ὁ δὲ δῆμος τῶν
Ἀργείων ἐν τούτῳ φοβούμενος τοὺς Λακεδαιμονίους καὶ τὴν τῶν Ἀθηναίων
ξυμμαχίαν πάλιν προσαγόμενός τε καὶ νομίζων μέγιστον ἂν σφᾶς ὠφελῆσαι,
τειχίζει μακρὰ τείχη ἐς θάλασσαν”
inquit –id est Latine: “Argivorum populus, et Spartanos et societatem
Atheniensium metuens itemque maximae utilitatis esse habens, illo
tempore moenia ad mare instruxit”-.
Homerus summus poeta praeterea in libro tertio Iliadis suae (vv.154 et
adsequentes) Helenae inspectionem heroum et pugnarum de turribus Troicis
contexuit: illa ergo τειχοσκοπίαν fructa est, quae de moenibus proelia
suorum atque Graecorum –an Troiugenarum?- despexit.
Qui de moenibus ac muris latericiis colloquatur, is de constructis ac
muniendis rebus pro tuto: Latino enim sermone, cum de rerum instructione
praedicatur, de finctione dictitatur: id est a fingendo, quod verbum ab
ipsa radice *dheigh– partum est, ut ille philologus Pokorny monstravit (I,
pagina 244): ab eadem ideo stirpe illud Graecum ac Latinum verbum effluvit,
quod multis claruit.
Andreas Latine interpretatus est
Scripsit Didacus et Franciscus Ticinensis