De origine verborum (II)
ἱερός: “sacer, sanctus, augustus, pius, sacratus, sacrosanctus” passim
neutro genere “quantum ad divina pertinet”
Omnia sacra verbum continet: modo neutrum verbum “templum” significare
videtur, modo plurali numero pro “victimis litandis” τὰ ἱερά valent, quibus
summe patres antiqui usi sunt. Quindecemviri sacris faciundis apud Latinos
antiquorum morem explebant de caerimoniis, Graeci autem ducem ad sacra
mactanda creare solebant, cui nomen erat ἱεράρχης –ἀπὸ τοῦ ἱεροῦ atque τοῦ
ἂρχειν, id est ab imperando- ut ait ille Dionysius Chalcous apud locum suum
fragmentarium.
Diodorus primus scriptorum antiquorum Graecorum adiectivum “ἱερογλυφικόν”
-ἀπὸ τοῦ ἱεροῦ atque τοῦ γλύφειν, id est ab insculpendo, ab imprimendo-
adhibuit, ut sacras litteras Aegyptias depingere ei liceret, sicut ille
Plutarchus atque Lucianus post eum: Herodotus enim in libro II “Historiae”
suae de Aegyptiis multa descripsit, tam moribus quam cogitationibus, sed
nulla de incolarum scriptura, quae ad sacra atque sacerdotes maxime
pertinebat.
Hieronymi illius summi patris Ecclesiae, qui τὰ βιβλία partim a Graeco,
partim a voluminibus Iudaice conscriptis Latine interpretatus est, nomen
partum est ἀπὸ τοῦ ἱεροῦ atque τοῦ ὀνύματος, id est a nomine, quamvis
Aeolico sermone praescripto.
Andreas Novocomensis Latine interpretatus est
Scripsit Didacus et Franciscus Ticinensis