Zεύγνῡμι: "iugo, iungo, adligo, colligo, nuptiis coniungo".
Huius Graeci verbi radix multa secum confert: tam Latine quam Italice
Angliceque stirpis ipsa adhibetur. Verbum enim Latinum "iugum" idem est ac
ζεῦγος, cuius radix et in Latinis verbis aliis invenitur: "iungo",
"coniunx"-quae iugo sub eodem mariti iacet- atque "adiungo", omnes a "iugo"
(Italice "giogo"<"iugum"-acc.-). Non modo in Neolatinis, sed etiam in
idiomasi Germanicis verbum constat: Britanni nam verbo "to join" cotidie
utuntur, quod significare videtur "meam sortem cum aliquo impertio", ideo
"intersum, communico". Demum, quod maxime ad linguas Indoeuropaeas
pertinet, Indi antiqui verbo summa curiositate ac vetustate fructi sunt:
qui Indiam ac mores suos praecipue colunt, nomen firme "yoga" nancti sunt,
quod a "iungendo" est; quidam cum ipsius gymnasticae studiosus sit, certe
membra corporis sui in unum sibi coniungenda animadvertet, qua re verbi
significatum perspiciet.
Andreas Novocomensis Latine interpretatus est
Scripsit Didacus et Franciscus Ticinensis