Annus
2 0 1 9


DE LINGUA HELLENICA VIVA

Ab antiquo iam etymologia uariis colitur modis, ubi Romani tandem se ipsos in Graecos perspici solebant, sed etiam Graeci sese adspiciebant, cum ἀοιδοί tum philosophi de aedis: ille iam Sofronisci filius ὑπὲρ τοῦ Ἀστύανακτος apud locum “Cratili”, a discipulo perscripti, rogauit quisnam nomen ipsum ei dedisset atque utrum illo an Scamandrii nomine aduocandus esset. Ad uerum –id est ἒτυμον- ille Socrates peruenire studebat tamquam –quis uere magis eo?- philosophus: etymologia reuera ad rerum profunditatem ac quasi ad ima extremaque peruenire sinit adeptis.

Iamdiu etymologicon “GraecumViuom” coram multitudinis oculis exsiluit atque permultis intentus patefacti sunt: auctores nam exploratione ac peritia in etymologiis peruestigandis stirpes uerborum inquirunt; uerba attamen modo Academica ac doctissima, modo cotidiana, quod summe probatur: si enim semper magistrorum essent, uerborum inquisitio sterilis, immo uero ad paucorum mentes. Sicut ideo in “Arte poetica” Horatius, auctores “miscent utile dulci”, ut, qui Latinas Graecasque litteras colunt, ii idiomaton interneciones contingant atque, qui modo paulatim ac cauenti pede templa calcant Antiquitatis, necopini opes perlustrent. Saepius enim in conspectu omnium imagines adponuntur, quod rerum agnitionem ac cogitationum magnopere fauet: nisi urbi et orbi, quidpiam Latinitatis ac Graecitatis adipisceremur?

Quod demum ostendi constat, id est perquisitio auctorum antiquiorum: τοῦ ἐτυμολογικοῦ nam scriptores non modo sua quiousque scientia, sed etiam pristinorum grammaticorum, quorum nomen semper descriptum est, arte lexicon disposuerunt: illius Meillet ac ipsius Aemilii Benueniste Iuliique Pokorny opera saepe demonstrantur ac discipulorum studii fontes auspicantur.

Didacus ille ac Franciscus Ticinenses scriptores (Diego Stagnitto, Francesco De Nicola), quorum opera cotidiana Ephemeridi nostrae intererunt.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae